Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quaerere › Index › B › BONORVMPOSSESSIO

BONORVMPOSSESSIO

p. 200 del PDF · ver la página · 2 pasaje(s) en griego · 0 tramo(s) con nota de Heineccio
BrissonBONORVMPOSSESSIO, et POSSESSIO BONORVM, longe differunt. POSSESSIONEM tamen BONORVM conuerso uerborum ordine dixit Macer, in l. 4. §. ult. D. de affi. eius, cui mand. iurisd. [D.1.21.4.ult] Nec hanc subtilem uerborum structuram obseruauit Paullus, in l. 35. D. de obl. et act. [D.44.7.35] Cicero etiam pro Cluent. cap. LX. Intestatum esse dico mortuum, possesionemque BONORVM ex edicto Practoris huic illius sororis filio, adolescenti honestisimo, datam. BONORVM autem possessio, quæ Constantino ⟦griego⟧?, nostris etiam interdum simpliciter POSSESSIO adpellatur, l. 22. D. de Carbon. edict. [D.37.10.22] l. 77. §. 31. D. de legat. II. et [D.31.1.77.31] apud Vlpian. Fragm. XXVIII, rubuic. definitur, ius persequendi uel retinendi patrimonii, siue rei, quæ cuiusque, quum moritur, fuit, in l. 3. §. 2. D. de bon. poss. [D.37.1.3.2]®BONORVM namque POSSESSIO commoda et incommoda hereditaria, itemque dominium rerum, quaæ in his bonis sunt, tribuit: l. 1. D. de bon. possess qi. [D.37.1.1]2. Est autem BONORVMPOSSESSIO alia CONTRA TABVLAS, quæ contra ipsum testamentum, contra lignum, contra uoluntatem defuncti, competit: qualis est, quæ filio emancipato patronoque præterito datur. l. 4. S. D. æ hon. possesf. l. a9. D. de contr. tab. bon. Hacc Græce ⟦griego⟧ die-iuns, tam in Basilicis, quam in uetustis Glossariis, redditur. Alia SECVNDVM TABVLAS, et secundum uoluntatem, quàm Practor omnibus iure sci iptis heredibus pollicetur. s.3. Inst. de bon. possess et ad. L. 6. 5. 1. D. eod. tit. [D.37.1.6.1] Et hac facto in scriptis testamento competunt. At si sine scriptis testamentum conditum est, SECVNDVM uel CONTRA NVNCVPATIONEM bonorum possessio datur. I. ult. C. de bon. posl sec. tab. [C.6.11.ult] L1. C. de bon. posl. contr. tab. l. ult. C. de codicill. [C.6.36.ult] l. ult. C. Theod. de testam. et codicil. [CTh.4.4.ult] Aliæ etiam AB INTESTATO jus habentibus legitimum, uel etiam non habentibus propter capitis deminutionem, dantur, quæ enume: antur in s. 1. sequ. Inst. de bon. possess. et Pandectarum lib. XXXXVIII. §. 3. Præterea BOKORMM POSSESSIO quædam EDICTALIS, nimirum, quæ ex edicto competit: l. 30. 5.2. D. de adquir. uel oniitt. hered. I 1. 5. q. D. si tab. null. exstab. Quædam uero est, quaæ DECRETO petitur, quæ cognitionem pro tribunali, decrerumque desiderat et exposcit, I. 2. I. sequ. D. quis ord. in possess. L æ. i. D. ad SC. Tertull. quæque ideo DLCRETALIS dicitur. l. 5.. D. de successor. edict. dl æ Sunt et aliæ BONO”RVMAI POSSESSIONIS differentiæ, ueluti BONORVAI POSSESSIO ORDINARIA, I. 3. vli. D. de Carbon. edict. L5. 3. D. de legat. praqs. Qualis est VNDE LIBERI, aut alia, quæ liberis datur, ad differentiam CARBONIANÆ, quæ EXTRAORDINARIA est. Bonorum possessio Litis ORDF NAND Æ GRATIA, quæ in hoc accipitur, ut institui et ordinari udicium de hereditate possit. l. 8. pr. D. de inoff. testam. [D.5.2.8pr] Sunt et bonorum possessiones cvm RE, et SINE RE, de quibus Vlpian. Fragm. tit. XXVIIL. S. 13. dl. 5. Ceterum bonorum possessio a prætore PLTI, POSTVLARI, DARI, DECERNI, et contra DENEGARI dicitur. Eam Vero PETERE, POSTVLARE, ACCIPERE, ADGNOSCERE, ADMITTERE dicimus illum, cui ea datur. Idem et ADMITTI ad B. P. dicitur, uel EXCLVDI ab jlla.
Pasajes citados (8)
LugarJurista y obra / emperadorTítulo
D.1.21.4Macer libro primo de officio præsidisDe officio eius, cui mandata est iurisdictio
D.44.7.35Paulus libro primo ad edictum prætorisDe obligationibus et actionibus — De las obligaciones y acciones
D.37.10.22De carboniano edicto — Del edicto Carboniano
D.31.1.77De legatis et fideicommissis — De los legados (II)
D.37.1.3Ulpianus libro trigesimo nono ad edictumDe bonorum possessionibus
D.37.1.1Ulpianus libro trigesimo nono ad edictumDe bonorum possessionibus
D.37.1.6Paulus libro quadragesimo primo ad edictumDe bonorum possessionibus
D.5.2.8Ulpianus libro quarto decimo ad edictumDe inofficioso testamento — Del testamento inoficioso

Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.

Voces que citan los mismos pasajes (85)

DVRVS×2 EXEMPLO×2 IVS×2 MITTENDARIVS×2 REPVRGIVM×2 AGERE×1 ANVLVS×1 ARVVM×1 AVGVSTA×1 BENEFICIVM×1 BOMBYX×1 CAPITALE×1

Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.

Citar

Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. BONORVMPOSSESSIO, p. 200 del PDF.

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑