Digesta Iustiniani 37.1.6.1
inscriptio Paulus libro quadragesimo primo ad edictum
D.37.1.6pr. Sed cum patrono quidem contra tabulas certæ partis bonorum possessionem prætor polliceatur, scripto autem heredi secundum tabulas alterius partis: convenit non esse ius adcrescendi․ igitur non petente scripto secundum tabulas alterius quoque partis nominatim patrono possessionem pollicetur, cum ceteri, quibus adcrescendi ius est, semel debent adgnoscere bonorum possessionem.
D.37.1.6.1 Bonorum possessionis beneficium multiplex est: nam quædam bonorum possessiones competunt contra voluntatem, quædam secundum voluntatem defunctorum, nec non ab intestato habentibus ius legitimum vel non habentibus propter capitis deminutionem․ quamvis enim iure civili deficiant liberi, qui propter capitis deminutionem desierunt sui heredes esse, propter æquitatem tamen rescindit eorum capitis deminutionem prætor․ legum quoque tuendarum causa dat bonorum possessionem.
D.37.1.6.2 Notis scriptæ tabulæ non continentur edicto, quia notas litteras non esse Pedius libro vicesimo quinto ad edictum scribit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
