Digesta Iustiniani 44.7.35
inscriptio Paulus libro primo ad edictum prætoris
D.44.7.35pr. In honorariis actionibus sic esse definiendum Cassius ait, ut quæ rei persecutionem habeant, hæ etiam post annum darentur, ceteræ intra annum․ honorariæ autem, quæ post annum non dantur, nec in heredem dandæ sunt, ut tamen lucrum ei extorqueatur, sicut fit in actione doli mali et interdicto unde vi et similibus․ illæ autem rei persecutionem continent, quibus persequimur quod ex patrimonio nobis abest, ut cum agimus cum bonorum possessore debitoris nostri, item Publiciana, quæ ad exemplum vindicationis datur․ sed cum rescissa usucapione redditur, anno finitur, quia contra ius civile datur.
D.44.7.35.1 In duumviros et rem publicam etiam post annum actio datur ex contractu magistratuum municipalium.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
