ABESSE REIPVBLICÆ CAVSSA
BrissonABESSE REIPVBLICÆ CAVSSA in lege Iulia et Papia et in Edicto: ex quibus caussis maior. in integr. restit. accipimus eos, qui non sui commodi caussa, sed coacti, absunt: l. 36. D. ex quib. causs. mai. [D.4.6.36] quique publici alicuius muneris uel officii, cui præsunt, caussa ab urbe profecti, ut puta proconsules, præsides, procuratores Cæsaris, legati, et eorum comites, in ærarium uel commentarium principis relati. l. 32. l. 35. §. 2. 3. l. 38. §. 1. D. ex quib. causs. maior. [D.4.6.32] [D.4.6.35.2] [D.4.6.38.1] l. 41. §. 2. D. de excusat. [D.27.1.41.2] Missi item, ut milites ducant, uel reducant, uel malos homines compescant: milites quoque, dum in castra eunt redeuntque, et qui extra patriam suam publicæ utilitatis caussa proficiscuntur, ut militum medici: et hi quoque, qui in urbe militant, reip. caussa abesse intelliguntur: l. 7. l. 35. D. ex quib. causs. maior. [D.4.6.7] [D.4.6.35] aliter, atque de magistratibus, qui Romanæ reip. operam dant, statuendum, ut d. l. 7. et Const. Harmenop. Lib. I. tit. III. docent. Immo et milites omnes, qui discedere a signis sine periculo non possunt, reip. caussa absunt. l. 45. D. eod. [D.4.6.45] §. 2. Enimuero in capite septimo legis Iuliae de adulteriis quo eorum demum ABSENTIA excusatur, qui in alia prouincia reipublicæ caussa absunt, quam in ea, in qua deferuntur, urbani milites, licet alias uice absentium habeantur, ABESSE tamen reip. caussa non censentur, sed deferri, ut præsentes, possunt. l. 15. §. 1. D. ad leg. Iul. de adult. [D.48.5.15.1] §. 3. Alias etiam tum demum milites reipublicæ caussa ABESSE intelliguntur, quum in expeditione uersantur: non item, si in commeatu agunt. l. 1. D. de re milit. [D.49.16.1] §. 4. Sed nec, qui pro ciuitate legatione funguntur, reip. caussa ABESSE dicuntur. l. 26. §. ult. D. ex quib. causs. mai. [D.4.6.26.ult] Publici enim adpellatio ad populum Romanum proprie pertinet. l. 15. l. 16. D. de uerb. sign. [D.50.16.15] [D.50.16.16] at alias legationis caussa absens reipublicæ caussa abesse dicitur. l. 30. D. de adquir. uel omitt. her. [D.29.2.30] Nauicularii uero, item negotiatores, dum annonæ urbis seruiunt, reip. caussa ABESSE non male dicuntur. l. 5. §. 3. D. de iure immunit. [D.50.6.5.3] At qui libera legatione abest, non uidetur reip. caussa ABESSE, quum non publici, sed sui caussa, absit. l. 14. D. de legation. [D.50.7.14] l. 7. D. de reg. iur. [D.50.17.7] Serui item reip. caussa ABESSE non possunt. l. ult. D. de reg. iur. [D.50.17.ult] [l. 7. D. si quis caution.]. Sed nec, qui adpellationis persequendæ caussa peregrinantur, reip. caussa ABSVNT. l. 1. l. 2. D. eum qui adpellau. Omnino enim reip. caussa ABESSE hi demum intelliguntur, qui ob publicam caussam absunt, non qui in priuatum compendium peregrinantur, ut adparet ex l. pen. D. de excus.
Pasajes citados (16)
| Lugar | Jurista y obra / emperador | Título |
|---|---|---|
| D.4.6.36 | Ulpianus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam | Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur — De las causas por las que los mayores son restituidos por entero |
| D.4.6.32 | Modestinus libro nono regularum | Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur — De las causas por las que los mayores son restituidos por entero |
| D.4.6.35 | Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam | Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur — De las causas por las que los mayores son restituidos por entero |
| D.4.6.38 | Ulpianus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam | Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur — De las causas por las que los mayores son restituidos por entero |
| D.27.1.41 | Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum | De excusationibus — De las excusas de la tutela |
| D.4.6.7 | Ulpianus libro duodecimo ad edictum | Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur — De las causas por las que los mayores son restituidos por entero |
| D.4.6.45 | Scævola libro primo regularum | Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur — De las causas por las que los mayores son restituidos por entero |
| D.48.5.15 | Scævola libro quarto regularum | Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis — Sobre la ley Julia de adulterios |
| D.49.16.1 | Ulpianus libro sexto de re militari | De re militari — De los asuntos militares |
| D.4.6.26 | Ulpianus libro duodecimo ad edictum | Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur — De las causas por las que los mayores son restituidos por entero |
| D.50.16.15 | Ulpianus libro decimo ad edictum | De verborum significatione — De la significación de las palabras |
| D.50.16.16 | Gaius libro tertio ad edictum provinciale | De verborum significatione — De la significación de las palabras |
| D.29.2.30 | Ulpianus libro octavo ad Sabinum | De adquirenda vel omittenda hereditate — De la adquisición o repudiación de la herencia |
| D.50.6.5 | Modestinus libro sexto regularum | De iure immunitatis — Del derecho de inmunidad |
| D.50.7.14 | Papinianus libro primo responsorum | De legationibus — De las legaciones |
| D.50.17.7 | Pomponius libro tertio ad Sabinum | De diversis regulis iuris antiqui — De las diversas reglas del derecho antiguo |
Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.
Voces que citan los mismos pasajes (134)
CADERE×2 CORPORIS×2 EXIMERE×2 LEGATIO×2 LITTERAE×2 NVMERVS×2 PROCVRATOR×2 REMITTITVR×2 ABVSIVE×1 ADMINISTRARE×1 ADMITTERE×1 ADSESSOR×1
Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.
Citar
Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. ABESSE REIPVBLICÆ CAVSSA, p. 70 del PDF.
