Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 4.6.35.2

EX QUIBUS CAUSIS MAIORES VIGINTI QUINQUE ANNIS IN INTEGRUM RESTITUUNTUR

inscriptio Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

D.4.6.35pr. Qui mittuntur, ut milites ducerent aut reducerent aut legendi curarent, rei publicæ causa absunt.

D.4.6.35.1 Hi quoque, qui missi sunt ad gratulandum principi.

D.4.6.35.2 Item procurator Cæsaris, non solum cui rerum provinciæ cuiusque procuratio mandata erit, sed et is, cui rerum quamvis non omnium. itaque plures sibi procuratores diversarum rerum rei publicæ causa abesse intelleguntur.

D.4.6.35.3 Præfectus quoque Ægypti rei publicæ causa abest, quive aliam ob causam rei publicæ gratia extra urbem aberit.

D.4.6.35.4 Sed et in urbanicianis militibus idem divus Pius constituit.

D.4.6.35.5 Quæsitum est de eo, qui ad compescendos malos homines missus est, an rei publicæ causa abesset: et placuit rei publicæ causa eum abesse.

D.4.6.35.6 Item paganum, qui in expeditione consularis iussu transierat ibique in acie ceciderat: heredi enim eius succurrendum est.

D.4.6.35.7 Qui rei publicæ causa Romam profectus est, abesse rei publicæ causa videtur․ sed et si extra patriam suam rei publicæ causa profectus sit, etiam, si per urbem ei iter competit, rei publicæ causa abest.

D.4.6.35.8 Similiter qui in provincia est, ut primum aut domo sua profectus est aut, cum in eadem provincia degit rei publicæ administrandæ causa, simul agere rem publicam coepit, ad similitudinem absentis habetur.

D.4.6.35.9 Et dum eat in castra et redeat, rei publicæ causa abest, quod et eundum sit in castra militaturo et redeundum․ Vivianus scribit Proculum respondisse militem, qui commeatu absit, dum domum vadit aut redit, rei publicæ causa abesse, dum domi sit, non abesse.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑