Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 4.6.38

EX QUIBUS CAUSIS MAIORES VIGINTI QUINQUE ANNIS IN INTEGRUM RESTITUUNTUR

inscriptio Ulpianus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam

D.4.6.38pr. Si cui in provincia sua princeps adsidere speciali beneficio permiserit, puto eum rei publicæ causa abesse: quod si non ex permissu hoc fecerit, consequenter dicemus, cum crimen admisit, non habere eum privilegia eorum, qui rei publicæ causa absunt.

D.4.6.38.1 Tamdiu rei publicæ causa abesse quis videbitur, quamdiu officio aliquo præest: quod si finitum fuerit officium, iam desinit abesse rei publicæ causa․ sed ad revertendum illi tempora computabimus statim atque desiit rei publicæ causa abesse ea quibus reverti in urbem potuit: et erit moderatum tempora ei dare, quæ lex revertentibus præstitit․ quare si quo deflexerit suæ rei causa, non dubitamus id tempus ei non proficere, habitaque dinumeratione temporis, quo reverti potuit, statim eum dicemus desisse rei publicæ causa abesse․ plane si infirmitate impeditus continuare iter non potuit, habebitur ratio humanitatis, sicuti haberi solet et hiemis et navigationis et ceterorum quæ casu contingunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑