RENVNCIATA
BrissonRENVNCIATA societate: l. 6. princ. et S.5. l. 7. §. 1. D. eod. [D.2.2.7.1] tit. §. 2 RENVNCIARE, pro deferre et denunciare. Ita Marcianus: sicut RENVNCIARE caussam nemo cogitur, ita liberum arbitrium desistendi ei non datur, qui detulit. l. 22. ult. D. de iur. fise. Simili sensu RENVNCIARE repudium dixerunt Plaut, Aulular. Act. IV. scen. ao. v. 34. et Terent. Phormion. Act. IV. scen. 3. v. 72. RENVNCIARE uenditori, id est, denggciare de euictione. l. 29. §. ult. D. de euiction. [D.21.2.29.ult] §. 3 RENVNCIARE aliquando referre est. Sic: RENVNCIARE aliquem idoneum esse, id est, referre post explorationem facultatium locupletem esse. l. 42. D. mandati. [D.17.1.42] Ita etiam RENVNCIARE legationem apud Plin. lib. IV. epist. 10. et Liuium sæpe, est res in legatione a se gestas exponere, quod uulgo dieitur. Hygin. æ limitib. constit. p. a10. edit. Goes £g0 autem quoties egeram X VI 1191 mensuram, ita RENVNCIABAM, iugera tot, uersus tot. et post paullo: sicut uidetur, ita RENVNCIABIMVS, iugera tot, uersus tot. Sic etiam RENVNCIARE de modo, id est, referre. l. 40. D. de contrah. emtionn. [D.18.1.40] RENVNCIARE autem modum mensores dicuntur. l. 1. princ. I6. s. i. et S 4. l. 8. D. si mens. fals. mod. dixer. [D.11.6.8] §. 4. RENVNCIARI dicebantur magistratus, qui uoce præeconis in campo declarabantur suffragio populi designati, ut Cicero I, in Verr. et II. et V, cap. i5. in Rullum, pro Milone. pro lege Manil. cap. i. de orator. lib. II. cap. 64. et Gell. lib. XII. cap. 8. ostendunt: sed et ipse consul successorem suum populo RENVNCIABAT, ut Ciceropro Murena, et lib. VIL. epistol. indicat ql- s.
Pasajes citados (5)
| Lugar | Jurista y obra / emperador | Título |
|---|---|---|
| D.2.2.7 | Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur — Que cada uno se someta al derecho que haya establecido contra otro | |
| D.21.2.29 | Pomponius libro undecimo ad Sabinum | De evictionibus et duplæ stipulatione — De la evicción y la estipulación del doble |
| D.17.1.42 | Ulpianus libro undecimo ad edictum | Mandati vel contra — Del mandato |
| D.18.1.40 | Paulus libro quarto epitomarum Alfeni digestorum | De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis et quæ res venire non possunt — De la compraventa y de los pactos entre comprador y vendedor; cosas que no pueden venderse |
| D.11.6.8 | Si mensor falsum modum dixerit |
Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.
Voces que citan los mismos pasajes (34)
FIDES×2 LEX×2 AMISSVM×1 AMITTERE×1 ARVNDO×1 CAEDVVS×1 CAPITOLIVM×1 CASTRENSIS×1 CELSVS×1 CORPORIS×1 DICERE×1 EXCVTERE×1
Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.
Citar
Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. RENVNCIATA, p. 1257 del PDF.
