Digesta Iustiniani 21.2.29
inscriptio Pomponius libro undecimo ad Sabinum
D.21.2.29pr. Si rem, quam mihi alienam vendideras, a domino redemerim, falsum esse quod Nerva respondisset posse te a me pretium consequi ex vendito agentem, quasi habere mihi rem liceret, Celsus filius aiebat, quia nec bonæ fidei conveniret et ego ex alia causa rem haberem.
D.21.2.29.1 Si duplæ stipulator ex possessore petitor factus et victus sit, quam rem si possideret retinere potuerit, peti autem utiliter non poterit, vel ipso iure promissor duplæ tutus erit vel certe doli mali exceptione se tueri poterit, sed ita, si culpa vel sponte duplæ stipulatoris possessio amissa fuerit.
D.21.2.29.2 Quolibet tempore venditori renuntiari potest, ut de ea re agenda adsit, quia non præfinitur certum tempus in ea stipulatione, dum tamen ne prope ipsam condemnationem id fiat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
