Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quaerere › Index › P › PIGNORI

PIGNORI

p. 1124 del PDF · ver la página · 0 tramo(s) con nota de Heineccio
BrissonPIGNORI captis prædiis et distractis: l. 1. C. si aduers. uendit. pignor. [C.2.28.1] In uenditione aurem PIGNORVM facienda, primo quidem res mobiles animales 1GNO RI capi magistratus populi Romani iubent, mox distrahi; quarum pretium si suffecerit, bene est, si non susfecerit, etiam soeli ?I- GNORA capi iubent, et distrahi. Quod si nulla mouentia sint, a PIGNORIBVS soli initium faciunt, l. 5 S. 2. D. de re iudic. [D.42.1.5.2] §. 6. PIGNORA etiam coercendæ contumaciæ caussa capiuntur. Mulier, quæ se prægnantem esse dissimulat, uel negat, euocari ad prætorem potest, cogendaque erit remediis prætoris, et in ius uenire, et si uenit, respondere: PIÕNOR Aque eius capienda et distrahenda, si contemnat: l. 1. s. i. et s. 3. D. ade inspic. uentr. Nisi caueant tutores uel curatores, PIGNORIBVS captis coercentur: s. 3. Inst. de satisdat. tutor. Eum tamen, qui missum in possessionem damni infecti nomine non admittit, PIGNORIBVS a magistratibus coerceri, Vlpiano non placet. I. 4 2. D. de damn. infect. Eamque pecuniam ab eo is, qui hoc imperio utitur, exigeret, id est, PIGNVS capiendo, corpus retinendo, mulctam dicendo; I. 9. 5. ult. D. aàd leg. Iul. pecul. LIBER XIV. peculat. Sic et in ea lege, quæ a Frontino lib. de aquæduct: refertur: TVM EI PRÆTORI EO NOMINE COGERE ET COERCERE, MVIECTÆQVE DICENDÆ, SIVE PIGNORIS CAPIENDI IVS POTESTASQVE ESTO. Et paul- Io post: EOQVE NOMINE HIS PIGNORIS CAPIO MVLCTÆQVE DICTIO VTIQVE ES TO. Sic Cicero lib. Ill. de oratore cap. 1. I- GNORIBVS ablatis Craslum instituit coercere. Sueton. Iul. cap. XVII. Vectium PIGNORIBVS captis et direpta supellectile male mulctatum coniecit in carcerem. Liu. lib. XXXVII. s1. Et imperia inhibita uitro citroqueæ, et ?16 NORA capta. Tacit. lib. XIII. Aunal. cap. 28. Cobibita arctius et Ædilium potestas, slatutumque, quantum curules, quantum plebeii PIGNORIS caperent, uel poenæ irrogarent. Senatores utique PIGNORIBVS in cu- Triam uenire cogebantur, ut ex Cicer. Philipp. ll. adparet. Liu. lib. III, cap. 33. Posiquam citati sde Senatoribus loquitur) in curiam non conueniebant, dimissi circa domos adparitores simul ad PIGNORA capienda. Sic PIGNORVM capio, in I. 7. G. Theod. de exaction. I. ult. C. Th. de distrah. pignor. [CTh.11.9.ult] Gell. lib. VII. cap. o. PIGNORIS capio iunctæ sunt partes, et productæ dicebantur, uerba Catonis sunt ex l. episolic. quæsi. PIGNORIS capio, ob æs militare. §. 7. Præterea est quasi PIGNVS, quum res PIGNORIS loco in securitatem retinetur. Ante pretium exsolutum uenditor quast PIGNVS retinere potest eam rem, quam uendidit: l. 153. §. 9. D. de ast. emt. Proinde si emtor, antequam pecuniam soluerit, rem emtam subtraxerit, furti actione teneri, perinde ac si PIGNVS subtraxiset: l. 14. §. 1. D. de furt. [D.47.2.14.1] Si ob aliquas impensas, quas in rem commodatam fecisti, retentionem eius habueris, etiam cum ipso domino, si eam surripiat, habebis furti actionem, quia eo casa quasi PIGNORIS loco ea res fuit: l. 15. §. ult. D. de furt. [D.47.2.15.ult] ql. s.
Pasajes citados (4)
LugarJurista y obra / emperadorTítulo
C.2.28.1Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Sabinæ et aliisSi adversus venditionem pignoris.
D.42.1.5Ulpianus libro quinquagensimo nono ad edictumDe re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus — De la cosa juzgada y del efecto de las sentencias
D.47.2.14Ulpianus libro vicensimo nono ad SabinumDe furtis — De los hurtos
D.47.2.15Paulus libro quinto ad SabinumDe furtis — De los hurtos

Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.

Diccionario de Derecho Romano (Reus, 1982) (0 cabecera(s), 2 relacionadas)

Leer las definiciones (pide clave)

Lexica: Whitaker (s.v. pignor)

Whitaker's Words V, raíz pignor-: pledge, pawn, give a pledge; bind/engage; guarantee/assure

Esta voz no está en Lewis & Short; glosa breve y aproximada de Words de William Whitaker (mk270/whitakers-words, de libre copia), por coincidencia de raíz: puede fallar con grafías de Brisson.

Voces que citan los mismos pasajes (25)

NVMVS×2 ABSOLVERE×1 AESTIMATIO×1 CETERVM×1 CONTRAHERE×1 CORRIGERE×1 CVSTODIA×1 EMTOR×1 FORES×1 INTERCIPERE×1 INTERESSE×1 INTEREST×1

Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.

Citar

Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. PIGNORI, p. 1124 del PDF.

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑