Codex Iustinianus 2.28.1
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Sabinæ et aliis
C.2.28.1 Etiam adversus venditiones pignorum, quæ a creditoribus fiunt, minoribus subveniri, si tamen magno detrimento adficiantur, iam pridem placuit․ si igitur pignori captis prædiis ac distractis enorme damnum ex huiusmodi venditione passos vos ostenderitis, præsertim cum hodieque vos minores esse adfirmetis, auxilium restitutionis vobis impertietur.
subscriptio D․ X k․ Dec․ Sirmi ipsis IIII et III AA․ conss.[a․ 290]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
