BrissonPATERFAMILIAS adpellatur, qui in domo dominium habet, recteque hoc nomine adpellatur, quamuis filium non habeat. Non enim solum personam eius, ed et ius demonstramus. Denique et pupillum ?PATREMFAMILIAS adpellamus. Et quum PATERFAMILIAS moritur, quotquot capita libera el subiecta fuere, singula familias incipiunt habere, eisque pro parte præsunt:
l. 195.D. de uerb. signif. [D.50.16.195] Itaque alibi PATRESFAMILIARVM defsiniuntur, qui sunt suæ potestatis, siue puberes, siue impuberes:
l. 4. D. de his, qui sunt sui uel [D.1.6.4] al. iur. hinc: PATERFAMILIAS impubes:
l. 50. D. de legat. II. [D.31.1.50] Nam filii, cuiuscumque ætatis sint, morte patris sui iuris effecti, PATRESFAMILIAS sunt:
l. 5. D. quand. dies legat. [D.36.2.5] Hinc Tertullianus de uirgin. ueland. cap. XI. Materfamilias, ait, uocatur, licet uirgo, et PATERFAMILIÆ, licet inuestis. PATERFAMILIAS etiam sit seruus manumissus
l.14. D. qui testam. fac. [D.28.1.14] Festus quoque in familia, ducem et principem generis PATREMFAMILIAS adpellatum, scribit. §. 2. In hoe autem uerbo considerandum est, ueteres ad detrahendam inuidiam patris magis, quam domini nomen principi familiæ indiqise. Quod et Tertullianus in Apologet. cap. XXXIV. Gratius, inquit, qs nomen pietatis, quam potestatis. Etiam familiæ magis patres, quam domini uocantur. Et
Senec Epist. XLVII. Ne illud quidem uidetis, quam omnem inuidiam maiores nostri dominis, omnem contumeliam seruis detraxerunt, dominum patremfamilias adpellantes, seruos familiares. Quem totum Senecæ locum Macrobius, suppresso auctoris, unde hauserat, nomine, non absque plagii crimine in ius suum lib. I Saturn. cap. n. transscripsit. Lactantius lib. IV. diuin. Instit. cap.3. Dominum uero, inquit, esse, qui sit pater, etiam iuris ciuilis ratio demonstrat. Quis enim poterit filios educare, nisi habeat in eos domini potestatem? Nec immerito P A TERFAMILIAS dicitur, licet tantum filios habeat. X IV. 1099 Videlicet nomen patris complectitur etiam seruos, quia familiam sequitur: et nomen familiæ complectitur etiam filios, quia pater antecedit. Vnde adparet, eumdem ipsumet PATREM esse seruorum, et dominum filiorum. Denique et filius manumirtitur, tamquam seruus, et seruus liberatus patroni nomen accipit tamquam filius. Quod si aipareat, eum duplici potestate præditum, quia et indulgere debet, quia pater èst, et coercere, quia dominus: ergoidem seruus est, qui et filius, idem dominus, qui et pater. B.
Ambros lib. VII. Epist. 4 Seruos quoque dominus iure seruitii subditos habeat, pro moderamine coercitionis, quasi animæ consortes PATERFAMILIAS enim dicitur, quasi filios regat. Horum similia Isidor. lib. I3. Orig. cap. 7. PATERFAMILIAS ait, dictus, quod omnibus in familia sua positis tamquam pater filiis patria dilectione consulit, seruorumqule conditionem a filiorum adfectu non discernit, sed quasi unum membrum amplectitur; hinc enimexortum est nomen PATRISFAMI- Exstat uenustus ex huius uocis etymo sumtus iocus apud Martial. lib. L epigr. in Quirinalem, quem propter omnes ex se susceptos uernas, uere ac reipsa PA TRISFAMILIAS nomen obtinere scite scribit his uersibus: Vxorem habendam non putat Quirinalis. Quum uult hatere filios, et inuenit, Quo possit istud more: futuit ancillas, Domumque et agros implet equitibus uernis; PATERFAMILIAS uerus est Quirinalis. PATREM autem FAMILIAS et FAMI. LIÆ Latinis dictum, Priscianus Lib VI. p. 69. edit. Putschii. exemplis probat. PATERFAMILIÆ est apud Vlpian. Tit. XXI. regul. ubi et filius familiæ: lib. XX. 5. 4. et io. Seruius in XI. Æneid. v. So1. Sane PA TERFAMILIAS, quanlo dicimus familias, indeclinabile est, si autem P A- TERF AMILIÆ dicere uoluerimus, iam non erit unum nomen, sed loquutio, et familiæ erit datiuus. Nam, pater mihi est, dicimur. Terent. Natura tu illi pater es, consiliis eo. Multi autem uolunt, in numero pluratiuo nomen utrumque declinari, ut dicamus, hi PATRESFAMILIÆ, horum P a- TRVMFAMILIARVM. Et ita PATRESFAMILIARVM legere est apud iuris auctores,
l. 4. D. de his, qui sui uel [D.1.6.4] al. iur. l. 2. D. ad
SC. Maced. 13. 5. 2- D. de minor. Filiifam. in castrensi peculio uice Pa- TRVMFAMILIARVM funguntur. I. D. de
SC. Maced. Varro lib. VII de lingua Lat. Item plures PATERFAMILIAS, dicere non debuerunt; seã, ut Sisenna scribit, PATRESFAMIL IARVM, dl 3. PATERFAMILIAS suis dotibus prædicatur: bonus, diligens, prudens. Bonus ATER- FAMILIAS:
Vid. supra lib. II. Diligens PATER- FAMILIAS: I. 137. 2. D. de uerb. oblig. I. æ0. ult. D. qde oper. libert. Diligens ATER? A M. et honestus:
Paull. lib. I. tit. i7. Diligentissimus PATERFAM.
I. ii. 5. 5. D. de minor. [D.4.4.11.5] l.
18. D. commod. [D.13.6.8] Prudens ac diligens PATERFAM. l. 54. D. de act. emt.