Digesta Iustiniani 36.2.5
inscriptio Ulpianus libro vicesimo ad Sabinum
D.36.2.5pr. Si post diem legati cedentem legatarius decesserit, ad heredem suum transfert legatum.
D.36.2.5.1 Itaque si purum legatum sit, ex die mortis dies eius cedit: si vero post diem sint legata relicta, simili modo atque in puris dies cedit, nisi forte id fuit legatum, quod ad heredem non transit: nam huius dies non ante cedit, ut puta si usus fructus sit post annum relictus: hanc enim sententiam probamus.
D.36.2.5.2 Sed si sub condicione sit legatum relictum, non prius dies legati cedit, quam condicio fuerit impleta, ne quidem si ea sit condicio, quæ in potestate sit legatarii.
D.36.2.5.3 Sed si ea condicio fuit, quam prætor remittit, statim dies cedit:
D.36.2.5.4 Idemque et in impossibili condicione, quia pro puro hoc legatum habetur.
D.36.2.5.5 Item si qua condicio sit, quæ per legatarium non stat quo minus impleatur, sed aut per heredem aut per eius personam, in cuius persona iussus est parere condicioni, dies legati cedit, quoniam pro impleta habetur: ut puta si iussus sim heredi decem dare et ille accipere nolit․ sed et si ita mihi legatum sit, si Seiam uxorem duxero, nec ea velit nubere, dicendum erit diem legati cedere, quod per me non stat, quo minus paream condicioni, sed per alium stat, quo minus impleatur condicio.
D.36.2.5.6 Isdem autem diebus, id est isdem pensionibus heredi præstabitur legatum, quibus legatario ipsi præstabatur.
D.36.2.5.7 Si, cum dies legati cedere inciperet, alieni quis iuris est․ deberi his legatum, quorum iuri fuit subiectus․ et ideo si purum legatum fuerit et post diem legati cedentem liber factus est, apud dominum legatum relinquet: sed si usus fructus fuerit legatus, licet post mortem testatoris, ante aditam tamen hereditatem sui iuris efficiatur, sibi legatum adquirit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
