Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quaerere › Index › P › PANTOMIMVS

PANTOMIMVS

p. 1059 del PDF · ver la página · 16 pasaje(s) en griego · 0 tramo(s) con nota de Heineccio
BrissonPANTOMIMVS, I. Paridis PAN- TOOMIMI nomen inuenitur in l. 3. §. 5. D. de condict. causs. dat. [D.12.4.3.5] Si quis PANTOMIMVM uel archimimum habeat: l. 25. 1. D. de oper. libert. [D.38.1.2.1] Vid. quoque l. 27. D. eod. [D.2.2.27] tit. l. 43. D. de act. emt. [l. 4. C. de spectac. [C.11.41.4] lib. XI. tit. 40, quæ est l. 12. Cod. Theod. de scenic. lib. XV. tit. r7.] Est autem Græcum uerbum, et, ipso Luciano teste in libro ⟦griego⟧ Tom. I. p. 309. saltatorem gesticulatoremque significat, cui a multifaria gesticularione nomen hoc esse inditum Cassiodor. lib. IV. uit. ita scribit: Pantomimo igitur, cui a multifaria imitatione nomen est, quam primum in scenam plausibus inuitatus aduenerit, adsistunt consoni chori diuersis organis eruditi: tunc illa sensuum manus oculis canorum carmen exponit, et per signa composita, quasi quibusdam litteris, edocet intuentis adspectum, in illaque leguntur apices rerum et non scribendo facit, quod scriptura declarauit. ldem corpus Herculem designat et Venerem, feminamque repræsentat et marem, regem facit et militem, senem reddit et iuuenem, et in uno credas esse multos tam uaria imitatione discretos. Idem lib. I. Variar. epist. æ0. De PANTOMIMO talia sceribit: Constituatur a uobis Praiui Pantomimus, quatenus sumtum, quem pro spectaculo ciuitatis impendimus, electis contulisse uideamur. Hanc partem mufsicæ ãisciplinæ mutam nominauere maiores, scilicet, quæ ore clauso manibus loquitur, et quibusdam gesticulationibus facit intelligi, quod vix narrante lingua, aut scripturæ textura, possit agnosci. Hinc Barbarus quidam, ubi uidisset ⟦griego⟧ ũ C G ddua isu, quinque personas saltatori paratas, ngm tot partibus constabat fabula; unum modo conipiciens saltatorem, dixisse fertur, ut est apud Lucianum de Saltatione Tom. I. p ⟦griego⟧ uè 78- ⟦griego⟧ ixou nesciebam, te unum quidem hoc corpus, sed plurimas animas habere. Etenim ⟦griego⟧ nomine in illo Luciani libello pantomimus exaudiendus est. Nam et Latini eum, qui pantomimi partes agit, saltare dicunt. Quinctil. lib. VI. cap. 2. Fruitione usus Augustur dc PANTOMIMIS ductus, qui alternis gestibus contendebant, quum eorum alterum saltatorem dixit, alterum interpellatorem. Sueton. Calig. cap. LVI. Et PANTOMIMVS Mnester tragoediam saltaut, quam olim Neoptolemus tragoedus ludis, quibus rex Macedonum Philippus est, egerat. Idem Ner. cap. LIV. Ac nouissimo die histrionem, sultaturumque Virgiliit Turuum. Et ita saltare accipe apud eumd. iu Calig. cap. LI. et Plin. Lib: VII. epist. 24. luuenal. Sat. VI q́. Chironomon Lædam molli saltante Bathyllo. Arnob adu. gentes lib. VII. p. i41. Aut si Europa, si Lacda, si Ganymedes fuerit saltatus. et mox: oblitterabit offensam Venus, si Adonis in habitu gestum agere uiderit saltatoriis in moribus PANTOMI- Macrob. lib. Il. Saturn. cap. 7. Saltabat Hyias Oediopem, et Pylades hac uoce securitatem sultantis castigauit, 0 BM®ei5, et ibid. quum canticum quoddam saltaret Hylas. i] æ A plerisque ceterum PANTOMIMVS histrio adpellatur. Sic enim Mnesterem promiscue a N- TOMIMVM; et histrionem adpellari uidemus a Seneca in ludo de morte Claudii, et a Sueton. Calig. cap. XXXVI. et a Tacito lib. XI. Annal. cap. 36. Quem Vlpianus l. 35. 5. D. de cond causs. dat. [D.12.4.5] cum Sueton. Domit. cap. X. PANTOMIMVM, cum Tacito lib. XIIL Annal. cap. 25. et Sueton. Neron. cap. XXIV. histrionem uocant. Sed mollis et iupudica PANTOMIMORVM saltatic, qua fracto corporis motu, indecentique gesticulatione, ita res gestæ repræsentabantur, ut loqui manibus magis, quam agere uiderentur. Lucianus ⟦griego⟧ Tom. I. p. 87. ita Demetrium loquentem facit de histrione: ⟦griego⟧ d moicic, æ ⟦griego⟧ ẽN uoi douci; ⟦griego⟧ xe durdis KEK EEE rancũ. s; uili reniu. Audio, quæ facis, o homo, nec uideo tantum, sed manibus ipsis loqui mihi uideris. Cyprian. lib. II. Epist. 2. Inuprimunt de histrione uel PANTCMIMO loquitur] impudicam Venerem, adulterum Martem, Iouem illum slummum non magis regno, quam uitiis principem, in terrenos amores ardentem, nunc in 3lumas oloris albescere, nunc aureo imbre defluere, nunc in puerorum pubescentium raptus ministris auibus prosilire. §. 3 Enimuero Tiberii demum temporibus in lucem hoe artis ludicræ genus prodiisse, significare uidetur Suidas in ⟦griego⟧ Tom. I p. 72 quum ait, ⟦griego⟧ rẽs uog”; èneus, no;] v ⟦griego⟧ S. Circa illa uero tempora etiam saltatio pantomimica introducta est, antea non usitata. Repugnat tamen historiæ fides. Nam Augusti principatu Pyladem et Bathyllum eam artem exercuisse constat, quod nec Suidam latuit, cuius in uoce ⟦griego⟧ uerba uel ea potisimum gratia subieci, ut duas maculas eluam: ⟦griego⟧ (emenda ⟦griego⟧ Hanc temporibus Cæsaris Augusti primum inuentam, exercuerunt Pylades et Bathyl- Ius. Vnde, ne a se ipse Suidas dissentiat, illa superioris loci uerba: xur? ⟦griego⟧ interpretor: circa Augusti tempora. (Meminit etiam PANTOMIMORVM Seneca lib. I. de ira cap. ult. Sicut C. Casar, qui iratus cælo, quod obsireperet Pantomimis, quos imitabatur studiosius, quam spectabat. Meminerunt et alii, ueluti Plinius et Petronius, ubi uide commentatores.
Pasajes citados (5)
LugarJurista y obra / emperadorTítulo
D.12.4.3Ulpianus libro vicensimo sexto ad edictumDe condictione causa data causa non secuta
D.38.1.2Ulpianus libro trigensimo octavo ad edictumDe operis libertorum — De las obras de los libertos
D.2.2.27Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur — Que cada uno se someta al derecho que haya establecido contra otro
C.11.41.4Imppp․ Theodosius Arcadius et Honorius AAA․ Rufino pp.De spectaculis et scænicis et lenonibus.
D.12.4.5Ulpianus libro secundo disputationumDe condictione causa data causa non secuta

Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.

Lexica: Lewis & Short (s.v. pantomimus)

Lewis & Short s.v. pantomimus

pantŏmīmus, i, m., = παντόμιμος,

I. a ballet-dancer, pantomime (cf.: ludius, mimus). Lit., Suet. Aug. 45; id. Calig. 36; 55…

I. a ballet-dancer, pantomime (cf.: ludius, mimus). Lit., Suet. Aug. 45; id. Calig. 36; 55; 57 al.; Macr. S. 2, 7; Sen. Ep. 95, 56; id. Q. N. 7, 32, 3.

Lewis & Short, A Latin Dictionary (1879), y Lewis, An Elementary Latin Dictionary (1890), en la edición digital de la Perseus Digital Library (PerseusDL/lexica, CC BY-SA 4.0). Las entradas se ordenan poniendo primero las de sentido jurídico; ⚖ marca los sentidos con vocabulario jurídico. La voz se ha buscado por su lema probable; compárala con el texto de Brisson.

Abrir el lema pantomimus en página aparte

Voces que citan los mismos pasajes (36)

OPERARVM×2 ACCEPTO×1 AEQVINOCTII×1 AVGERE×1 AVRVM×1 CELSVS×1 CERTIORARE×1 COARCTARE×1 COMMODVS×1 CORRVMPI×1 CVRARE×1 DEDERE×1

Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.

Citar

Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. PANTOMIMVS, p. 1059 del PDF.

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑