Digesta Iustiniani 12.4.5
inscriptio Ulpianus libro secundo disputationum
D.12.4.5pr. Si pecuniam ideo acceperis, ut Capuam eas, deinde parato tibi ad proficiscendum condicio temporis vel valetudinis impedimento fuerit, quo minus proficiscereris, an condici possit, videndum: et cum per te non steterit, potest dici repetitionem cessare: sed cum liceat pænitere ei qui dedit, procul dubio repetetur id quod datum est, nisi forte tua intersit non accepisse te ob hanc causam pecuniam. nam si ita se res habeat, ut, licet nondum profectus sis, ita tamen rem composueris, ut necesse habeas proficisci, vel sumptus, qui necessarii fuerunt ad profectionem, iam fecisti, ut manifestum sit te plus forte quam accepisti erogasse, condictio cessabit: sed si minus erogatum sit, condictio locum habebit, ita tamen, ut indemnitas tibi præstetur eius quod expendisti.
D.12.4.5.1 Si servum quis tradiderit alicui ita, ut ab eo intra certum tempus manumitteretur, si pænituerit eum qui tradiderit et super hoc eum certioraverit et fuerit manumissus post pænitentiam, attamen actio propter pænitentiam competit ei qui dedit․ plane si non manumiserit, constitutio succedit facitque eum liberum, si nondum pænituerat eum qui in hoc dedit.
D.12.4.5.2 Item si quis dederit Titio decem, ut servum emat et manumittat, deinde pæniteat, si quidem nondum emptus est, pænitentia dabit condictionem, si hoc ei manifestum fecerit, ne si postea emat, damno adficietur: si vero iam sit emptus, pænitentia non facit iniuriam ei qui redemit, sed pro decem quæ accepit ipsum servum quem emit restituet aut, si ante decessisse proponatur, nihil præstabit, si modo per eum factum non est․ quod si fugit nec culpa eius contigit qui redemit, nihil præstabit: plane repromittere eum oportet, si in potestatem suam pervenerit, restitutum iri.
D.12.4.5.3 Sed si accepit pecuniam ut servum manumittat isque fugerit prius quam manumittatur, videndum, an condici possit quod accepit․ et si quidem distracturus erat hunc servum et propter hoc non distraxit, quod acceperat, ut manumittat, non oportet ei condici: plane cavebit, ut, si in potestatem suam pervenerit servus, restituat id quod accepit eo minus, quo vilior servus factus est propter fugam․ plane si adhuc eum manumitti velit is qui dedit, ille vero manumittere nolit propter fugam offensus, totum quod accepit restituere eum oportet. sed si eligat is, qui decem dedit, ipsum servum consequi, necesse est aut ipsum ei dari aut quod dedit restitui․ quod si distracturus non erat eum, oportet id quod accepit restitui, nisi forte diligentius eum habiturus esset, si non accepisset ut manumitteret: tunc enim non est æquum eum et servo et toto pretio carere.
D.12.4.5.4 Sed ubi accepit, ut manumitteret, deinde servus decessit, si quidem moram fecit manumissioni, consequens est, ut dicamus refundere eum quod accepit: quod si moram non fecit, sed cum profectus esset ad præsidem vel apud quem manumittere posset, servus in itinere decesserit, verius est, si quidem distracturus erat vel quo ipse usurus, oportere dici nihil eum refundere debere․ enimvero si nihil eorum facturus, ipsi adhuc servum obisse: decederet enim et si non accepisset ut manumitteret: nisi forte profectio manumissionis gratia morti causam præbuit, ut vel a latronibus sit interfectus, vel ruina in stabulo oppressus, vel vehiculo obtritus, vel alio quo modo, quo non periret, nisi manumissionis causa proficisceretur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
