ANTISTIVSLABEO
Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)ANTISTIVSLABEO, institutus a Trebatio, de quo vid. L æ. s. 47. D. de orig. iur. [D.1.2.2.47] Eius fit mentio apud Sueton. in Aug. cap. LIV. et Gell. lib. XIII. cap. 10. Eius libris, qui post mortem editi sunt, POSTERIORVM nomen inditum esse, idem Gellius scribit. Eum quoque commentarios ad XII. Tabulas composuisse, testatur idem Gellius lib. I. cap. XII. Citatur et a Plutarcho è d5si, ubi tamen Aursęumo5 Adixuc perperam, proaui|σ Aa- Qfq, uulgo scribitur. LABLO etiam lib. I Prætoris urbani citatur in l. 19. D. de uei b. signif. Hunc ob præfractam in sententiis in senatu dicendis libertatem, qua ne Augusto quidem ipsi cedebat, insaniæ nota Horatius, imperatori suo blandiens, adspergit Satyr. 3. lib. I. Serm. ad quem locum uetus interpres: Marcus, inquit, Ant, stius Labeo, iuri peritus memoratæ libertatis, multa libere contua Cæsarem dixisse et fecisse dicitur, ab eo latas leges contumaciter ueprehendens. Quare in gratiam Augusti eum sic carpit (poe:a,) et INSANVM nominat. Qua inre quam fuerit Ateio Capitoni, æquali suo, dispar, Tacitus lib. lIL. Annal. cap.757. docet Operæ pretium fuerit, hic quædam omissa supplere. LABEO hic noster, teste Pomponio, reliquit libros Quotannis enim sex menses secedebat, librisque conscribendis dabat operam, in quibus etiam fuere libu. VIIL ⟦griego⟧, libri Prætoris peregrini saltim XXX: l. 9. §. 4. D. ũe dol. mal. et liber Epistolarum, l. 30. §. 1. D. de usurp. et usuc. [D.41.3.30.1] Libros ⟦griego⟧ in compendium contraxit Paullus: Perrenon. Animadu. iur. II, i6. Bynkersh. Obs. iur. 1II, 6. libros posteriorum iauolenus. Ad Labeonem porro notas scripserunt Quintus fortassis Tubero,) l. 7. §. 7. D. de dolo mal. [D.4.3.7.7] Aulus, (fortassis Cascellius,) l. 77. §. 5. D. de her. inst. [D.28.5.77.5] Proculus, I. o. 1. D. de negot. gest. et Aristo. l. 77. §. 5. D. de hered. inst. [D.28.5.77.5] Ceterum Labeonem nostrum INSANVM non dici ab Horatio, Iuculenter probauit Rich. Bentleĩ. 24 Horat. D. 390. ubi acute colligit, poetam scripsisle: LABIENO ĩnsunior inter Sanos dicatur. De Labieno enim, insano homine, qui ob istum animi morbum pro Labieno Rabienus dicebatur, lepida quædam narrat Seneca, pater, in præfat. Libri V. Controuers. HEIN.
Pasajes citados (4)
| Lugar | Jurista y obra / emperador | Título |
|---|---|---|
| D.1.2.2 | Pomponius libro singulari enchiridii | De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium — Del origen del derecho, de todos los magistrados y de la sucesión de los prudentes |
| D.41.3.30 | Pomponius libro trigensimo ad Sabinum | De usurpationibus et usucapionibus — De las usurpaciones y usucapiones |
| D.4.3.7 | Ulpianus libro undecimo ad edictum | De dolo malo — Del dolo malo |
| D.28.5.77 | Papinianus libro quinto decimo quæstionum | De heredibus instituendis — De la institución de herederos |
Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.
Voces que citan los mismos pasajes (147)
QVASI×2 ABVNDE×1 ADPETERE×1 ADPONERE×1 AEDIFICIO×1 AELIANVM×1 AGERE×1 ALERE×1 AMITTERE×1 ANIMADVERTERE×1 APPETERE×1 AVCTORITAS×1
Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.
Citar
Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. ANTISTIVSLABEO, p. 149 del PDF.
