Digesta Iustiniani 41.3.30.1
inscriptio Pomponius libro trigensimo ad Sabinum
D.41.3.30pr. Rerum mixtura facta an usucapionem cuiusque præcedentem interrumpit, quæritur․ tria autem genera sunt corporum, unum, quod continetur uno spiritu et Græce ἡνωμένον vocatur, ut homo tignum lapis et similia: alterum, quod ex contingentibus, hoc est pluribus inter se cohærentibus constat, quod συνημμένον vocatur, ut ædificium navis armarium: tertium, quod ex distantibus constat, ut corpora plura non soluta, sed uni nomini subiecta, veluti populus legio grex․ primum genus usucapione quæstionem non habet, secundum et tertium habet.
D.41.3.30.1 Labeo libris epistularum ait, si is, cui ad tegularum vel columnarum usucapionem decem dies superessent, in ædificium eas coniecisset, nihilo minus eum usucapturum, si ædificium possedisset․ quid ergo in his, quæ non quidem implicantur rebus soli, sed mobilia permanent, ut in anulo gemma? in quo verum est et aurum et gemmam possideri et usucapi, cum utrumque maneat integrum.
D.41.3.30.2 De tertio genere corporum videndum est․ non autem grex universus sic capitur usu quomodo singulæ res, nec sic quomodo cohærentes․ quid ergo est? etsi ea natura eius est, ut adiectionibus corporum maneat, non item tamen universi gregis ulla est usucapio, sed singulorum animalium sicuti possessio, ita et usucapio․ nec si quid emptum immixtum fuerit gregi augendi eius gratia, idcirco possessionis causa mutabitur, ut, si reliquus grex dominii mei sit, hæc quoque ovis, sed singulæ suam causam habebunt, ita ut, si quæ furtivæ erunt, sint quidem ex grege, non tamen usucapiantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
