GAIVMSEIVM
BrissonGAIVMSEIVM inter ⟦griego⟧ quibus iurisconsulti in exemplis utuntur, ponit Plutarchus èu Arrsoi seu Quæst. Rom. XXVIII. p. 27. Exempla in promtu sunt, ut I. 4.3. 25. D. de dol. mal. except. I. ii. uit. l. 38. §. 5. D. àe legat. III. l. 45. D. sol. matrim. [D.24.3.45] I. n. D. de usur. et alias sæpe. Atque ut GAIVS Seius: ita GAIA Seia. l. q́. 5. 1. D. de euiction. GAIVS Iulius Cæsar, vid. supra sub CÆSAR. GAIVS Iuuentius, iurisconsultus, e Q Mucii auditoribus unus: I 2. 42. D. de orig. iur. De eo altum ubique silentium nisi eum eumdem suspicari uelimus cum T. Iuuentio, quem nimis quidem lentum in dicendo, et pæne frigidum, sed et callidum, et in capiendo aduersario uersutum, et præterea nec indoctum, et magna cum iuris ciuilis intelligentia, laudat Cicero in Brut. cap. XLVIII GALATIA, ILV.8.1. D. de legat. III. regio minoris Asiæ, quæ agros maiori ex parte Phrygiæ tenet, caputque eius quondam, Gordium, ut ait Plinius lib. V. ult. Stephan. àe urbib. D- 259. ⟦griego⟧ inò ròu èu 7 ⟦griego⟧ o mm&uires m" ⟦griego⟧ durus opacur. GALATÆ, Paphlagonibus sunt ad austrum, sic disti a Gallis Celticis, qui diutissime uagati, postiquam hanc regionem occunassent, eam sic adpellarunt. D. Hieronym. in Prooem. lib. II. Commentar. ad Episi. ad Galatas ex Lactantii tertio ad Probum uolumine hæc uerba adducit: Galli antiquitus u candere corporis GALATÆ nuncupabantur, et Sibylla sic eos adpellat. ⟦griego⟧ significare uoluit poeta, quum ait: Tum lactea colla Auro innectuntur: quum posset dicere: candida. Hinc utique Galatia prouincia, in quam Galli aliquando uenientes cum Græcis se miscuere. Vnde primum ea regio Gallogræcia, post Galatia nominata est. Quomodo autem Galli, qui duce Brenno in Græciam se efsuderunt, eam tandem Asiæ partem oceupauerint, docet Liu. lib. XXXVIII cap. 18. et Iustin. lib. XXV. cap. I. et 2. ubi tantus terror Gallici nominis et armorum inuicta felicitas erat, ut aliter neque maiestatem suamtutam, neque amissam recuperare se posse sine Gallica uirtute, arbitrarentur. Itaque in auxilium a Bithyniæ, rege inuocati, regnum cum eo, parta uictoria, diuiserunt, eamque regionem Gallogræciam cognominarunt. Quæ nos eo pluribus, ut ne prifcam gentis nostræ, quæ non semel in Asiam uictricia signa intulit, uirtutem obliuio deleat.
Pasajes citados (1)
| Lugar | Jurista y obra / emperador | Título |
|---|---|---|
| D.24.3.45 | Paulus libro sexto quæstionum | Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur — De cómo se reclama la dote disuelto el matrimonio |
Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.
Voces que citan los mismos pasajes (12)
CVLTOR×1 DECVRRERE×1 DIRECTO×1 DIVORTIVM×1 EXIGERE×1 FAVOR×1 IMMODERATVS×1 INVTILITER×1 QVANDOQVE×1 RESIDERE×1 RESTITVI×1 STIPVLATIONVM×1
Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.
Citar
Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. GAIVMSEIVM, p. 585 del PDF.
