Digesta Iustiniani 24.3.45
inscriptio Paulus libro sexto quæstionum
D.24.3.45 Gaius Seius avus maternus Seiæ nepti, quæ erat in patris potestate, certam pecuniæ quantitatem dotis nomine Lucio Titio marito dedit et instrumento dotali huiusmodi pactum et stipulationem complexus est: ‘si inter Lucium Titium maritum et Seiam divortium sine culpa mulieris factum esset, dos omnis Seiæ uxori vel Gaio Seio avo materno redderetur restituereturque’․ quæro, cum Seius avus maternus statim vita defunctus sit et Seia postea sine culpa sua divorterit vivo patre suo, in cuius potestate est, an et cui actio ex hoc pacto et stipulatione competat et utrum heredi avi materni ex stipulatu an nepti․ respondi in persona quidem neptis videri inutiliter stipulationem esse conceptam, quoniam avus maternus ei stipulatus proponitur: quod cum ita est, heredi stipulatoris, quandoque divorterit mulier, actio competere videtur․ sed dicendum est Seiæ posse dotem solvi (quamvis actio ei directo non competat), ac si sibi aut illi dari avus stipulatus esset․ sed permittendum est nepti ex hac avita conventione, ne commodo dotis defrudetur, utilem actionem: favore enim nuptiarum et maxime propter affectionem personarum ad hoc decurrendum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
