ENCAVIVM
Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)ENCAVIVM uet ENCAVSTVM l. 6. C. de diuers. rescript. [C.1.23.6] l. 4. C. Theod. de extraord. siu. sord. muner. l. 1. C. Theod. de ueteran. [CTh.7.20.1] In quo uerbo error est, in I. un. i. C. de collegiat. Nam ubi uulgo in cautis breuibus legitur, scripti Codices EN CAVTIS dilucide habent. ENCAVTVM autem sacrum ex muricis seu conchilii cruore compositum fuisse,Mocet à. I. &C. de diuer [C.1.23.8]]s. rescript. [Vnde et ardor cocti muricis vocatur. l. pen. C. de diu. rescript.] Et inde memini, me in Epitoma quadam Chronicorum Vuerueronis, Leodiensis monachi, legere, Palacologum, Constantinopolitanum Imperatorem Romæ in æde S. dyiritus ecclesinle Romanæ obedientiam subiectionemque iureiurando pollicitum, idque syngrapha, conchilii sanguine a se subscripta testatum reliquisse, quæ in archiuis adseruetur. Immo exstant et hodie Imperatorum Byzantinorum chartæ, quibus ipsi encausto subscripserunt. Exemplo esse potest aurea bulla Andronici, Palæologi, cuius subscriptiones rubri coloris este, notat Meibom. Tomo I. Script. rer- Germ. p. 476. ut lam prætermittamus, quæ Montsaucon in Palacogr. Græc. p. 2. sequ. obseruauit. sde modo illud conficiendi egerunt Cuiac. in cap. 6. X. de fid. instrum. Pancirol. Var. Lect. lib. I. &ap. 28. et rer. memorab. deperd. tit. de encausto. Erat hæc scriptura Principibus tam propria, ut priuatis capitale esset, sacri encausti confetionem habere, aut quærere, aut a quocumque sperare. d. l. 6. C. de diuers. rescript. [C.1.23.6] Aliquando tamen id jus encausto utendi concessum aliis legimus.] Gregoras lib. IV. Pater Andronico permisit subscri- 9 bere rubris litteris. HEIN.
Brissonssed et rectoribus prouinciarum concessum E N CAVTVM, uel ènnenauuiuor. l. 4. C. Theod. de extr. [CTh.7.21.4] siu. sord. muner. lib. XI. tit. 16. immo et ueteranis ad describenda priuilegia sua. l. 1. C. Theod. de ueter [CTh.7.20.1] An uero et hæ rubræ litteræ ex murice fuerint, merito dubitatur. Vid. Car. du Fresne in Glosar. hac uoce. et Iac. Gothosred. ad d. leges.]
Pasajes citados (2)
| Lugar | Jurista y obra / emperador | Título |
|---|---|---|
| C.1.23.6 | Imp․ Leo A․ Hilariano magistro officiorum et patricio | De diversis rescriptis et pragmaticis sanctionibus. |
| C.1.23.8 | De diversis rescriptis et pragmaticis sanctionibus. |
Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.
Voces que citan los mismos pasajes (3)
Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.
Citar
Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. ENCAVIVM, p. 458 del PDF.
