Codex Theodosianus 7.21.4
inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEOD (OSIUS) AA․ THEODORO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.7.21.4 Eos, qui testimoniales non suo merito, sed eorum contemplatione sunt adepti qui pro his nostram clementiam sunt precati, par severitas persequatur․ Eos tamen esse in urbe sacratissima non vetamus, qui posuerunt illic larem adque domicilium.
subscriptio DAT․ X KAL.DEC․ RAVENNA BASSO ET FILIPPO CONSS. (408 Nov․ 22).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
