Vitruvius, De architectura
1 Aristippus philosophus Socraticus, naufragio cum eiectus ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica schemata descripta, exclamavisse ad comites ita dicitur: 'bene speremus! hominum enim vestigia video.' statimque in oppidum Rhodum contendit et recta gymnasium devenit, ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut non tantum se ornaret, sed etiam eis, qui una fuerunt, et vestitum et cetera, quæ opus essent ad victum, præstaret. cum autem eius comites in patriam reverti voluissent interrogarentque eum, quidnam vellet domum renuntiari, tunc ita mandavit dicere: eiusmodi possessiones et viatica liberis oportere parari, quæ etiam e naufragio una possent enatare. 2 Namque ea vera præsidia sunt vitæ, quibus neque fortunæ tempestas iniqua neque publicarum rerum mutatio neque belli vastatio potest nocere. non minus eam sententiam augendo Theophrastus, hortando doctos potius esse quam pecuniæ confidentes, ita ponit: doctum ex omnibus solum neque in alienis locis peregrinum neque amissis familiaribus et necessariis inopem amicorum, sed in omni civitate esse civem difficilesque fortunæ sine timore posse despicere casus; at qui non doctrinarum sed felicitatis præsidiis putaret se esse vallatum, labidis itineribus vadentem non stabili sed in firma conflictari vita. 3 Epicurus vero non dissimiliter ait: pauca sapientibus fortunam tribuere, quæ autem maxima et necessaria sunt, animi mentisque cogitationibus gubernari. hæc ita etiam plures philosophi dixerunt. non minus poetæ, qui antiquas comoedias græce scripserunt, easdem sententias versibus in scæna pronuntiaverunt, ut Crates, Chionides, Aristophanes, maxime etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait oportere ideo laudari, quod omnium Græcorum leges cogunt parentes ali a liberis, Atheniensium non omnes nisi eos, qui liberos artibus erudissent. omnia enim munera fortunæ cum dantur, ab ea faciliter adimuntur; disciplinæ vero coniunctæ cum animis nullo tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad summum exitum vitæ. 4 Itaque ego maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium legem probantes me arte erudiendum curaverunt, et ea, quæ non potest esse probata sine litteratura encyclioque doctrinarum omnium disciplina. cum ergo et parentium cura et præceptorum doctrinis auctas haberem copias disciplinarum, philologis et philotechinis rebus commentariorumque scripturis me delectans eas possessiones animo paravi, e quibus hæc est fructuum summa: nullas plus habendi esse necessitates eamque esse proprietatem, divitiarum maxime nihil desiderare. sed forte nonnulli hæc levia iudicantes putant eos esse sapientes, qui pecunia sunt copiosi. itaque plerique ad id propositum contendentes audacia adhibita cum divitiis etiam notitiam sunt consecuti. 5 Ego autem, Cæsar, non ad pecuniam parandam ex arte dedi studium, sed potius tenuitatem cum bona fama quam abundantiam cum infamia sequendam probavi. ideo notities parum est adsecuta. sed tamen his voluminibus editis, ut spero, etiam posteris ero notus. neque est mirandum, quid ita pluribus sim ignotus. ceteri architecti rogant et ambiunt, ut architectent; mihi autem a præceptoribus est traditum: rogatum, non rogantem oportere suscipere curam, quod ingenuus color movetur pudore petendo rem suspiciosam. nam beneficium dantes, non accipientes ambiuntur. quid enim putemus suspicari, qui rogetur de patrimonio sumptus faciendos committere gratiæ petentis, nisi prædæ compendiique eius causa iudicet faciundum? 6 Itaque maiores primum a genere probatis operam tradebant architectis, deinde quærebant, si honeste essent educati, ingenuo pudori, non audaciæ protervitatis permittendum iudicantes. ipsi autem artifices non erudiebant nisi suos liberos aut cognatos et eos viros bonos instituebant, quibus tantarum rerum fidei pecuniæ sine dubitatione permitterentur. Cum autem animadverto ab indoctis et inperitis tantæ disciplinæ magnitudinem iactari et ab îs, qui non modo architecturæ sed omnino ne fabricæ quidem notitiam habent, non possum non laudare patres familiarum eos, qui litteraturæ fiducia confirmati per se ædificantes ita iudicant: si inperitis sit committendum, ipsos potius digniores esse ad suam voluntatem quam ad alienam pecuniæ consumere summam. 7 Itaque nemo artem ullam aliam conatur domi facere, uti sutrinam, fullonicam aut ex ceteris, quæ sunt faciliores, nisi architecturam, ideo quod, qui profitentur, non arte vera sed falso nominantur architecti. quas ob res corpus architecturæ rationesque eius putavi diligentissime conscribendas, opinans munus omnibus gentibus non ingratum futurum. igitur, quoniam in quinto de opportunitate communium operum perscripsi, in hoc volumine privatorum ædificiorum ratiocinationes et commensus symmetriarum explicabo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
