Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 4, cap. pr

1 Cum animadvertissem, imperator, plures de architectura præcepta voluminaque commentariorum non ordinata sed incepta uti particulas errabundas reliquisse, dignam et utilissimam rem putavi tantæ disciplinæ corpus ad perfectam ordinationem perducere et præscriptas in singulis voluminibus singulorum generum qualitates explicare. itaque, Cæsar, primo volumine tibi de officio eius et quibus eruditum esse rebus architectum oporteat, exposui. secundo de copiis materiæ, e quibus ædificia constituuntur, disputavi; tertio autem de ædium sacrarum dispositionibus et de earum generum varietate quasque et quot habeant species earumque quæ sunt in singulis generibus distributiones. 2 Ex tribus generibus quæ subtilissimas haberent proportionibus modulorum quantitates ionici generis moribus, docui; nunc hoc volumine de doricis corinthiisque constitutis et omnibus dicam eorumque discrimina et proprietates explicabo.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑