Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 7, cap. 9

1 Revertar nunc ad minii temperaturam. ipsæ enim glæbæ, cum sunt aridæ, contunduntur pilis ferreis, et lotionibus et cocturis crebris relictis stercoribus efficiuntur, ut adveniant, colores. cum ergo emissæ sint ex minio per argenti vivi relictionem quas in se naturales habuerat virtutes, efficitur tenera natura et viribus inbecillis. 2 Itaque cum est in expolitionibus conclavium tectis inductum, permanet sine vitiis suo colore; apertis vero, id est peristyliis aut exhedris aut ceteris eiusdem modi locis, quo sol et luna possit splendores et radios inmittere, cum ab his locus tangitur, vitiatur et amissa virtute coloris denigratur. itaque cum et alii multi tum etiam Faberius scriba, cum in Aventino voluisset habere domum eleganter expolitam, peristyliis parietes omnes induxit minio, qui post dies XXX facti sunt invenusto varioque colore. itaque primo locavit inducendos alios colores. 3 At si qui subtilior fuerit et voluerit expolitionem miniaceam suum colorem retinere, cum paries expolitus et aridus fuerit, ceram ponticam igni liquefactam paulo oleo temperatam sæta inducat; deinde postea carbonibus in ferreo vase compositis eam ceram una cum pariete calfaciundo sudare cogat lietque, ut peræquetur; deinde tunc candela centunculisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur (hæc autem γάνωσις græce dicitur): 4 ita obstans ceræ ponticæ lorica non patitur nec lunæ splendorem nec solis radios lambendo eripere ex his politionibus colorem. quæ autem in Ephesiorum metallis fuerunt officinæ, nunc traiectæ sunt ideo Romam, quod id genus venæ postea est inventum Hispaniæ regionibus, e quibus metallis glæbæ portantur et per publicanos Romæ curantur. eæ autem officinæ sunt inter ædem Floræ et Quirini. 5 Vitiatur minium admixta calce. itaque si qui velit experiri id sine vitio esse, sic erit faciendum. ferrea lamna sumatur, eo minium inponatur, ad ignem conlocetur, donec lamna candescat. cum e candore color mutatus fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igni, et sic refrigeratum si restituatur in pristinum colorem, sine vitio esse probabitur; sin autem permanserit nigro colore, significabit se esse vitiatum. 6 Quæ succurrere potuerunt mihi de minio, dixi. chrysocolla adportatur a Macedonia; foditur autem ex îs locis, qui sunt proximi ærariis metallis. armenium et indicum nominibus ipsis indicatur, quibus in locis procreatur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑