Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 5, cap. 9

1 Post scænam porticus sunt constituendæ, uti, cum imbres repentini ludos interpellaverint, habeat populus, quo se recipiat ex theatro, choragiaque laxamentum habeant ad comparandum. uti sunt porticus Pompeianæ, itemque Athenis porticus Eumenicæ Patrisque Liberi fanum et exeuntibus e theatro sinistra parte odeum, quod Themistocles columnis lapideis dispositis navium malis et antemnis e spoliis Persicis pertexit (ideo autem etiam incensum Mithridatico bello rex Ariobarzanes restituit); Smyrnæ Stratoniceum; Trallibus porticus ex utraque parte est scænæ supra stadium; ceterisque civitatibus, quæ diligentiores habuerunt architectos, circa theatra sunt porticus et ambulationes. 2 Quæ videntur ita oportere conlocari, uti duplices sint habeantque exteriores columnas doricas cum epistyliis et ornamentis ex ratione modulationis perfectas. latitudines autem earum ita oportere fieri videntur, uti, quanta altitudo columnæ fuerit exterioris, tantam latitudinem habeant ab inferiore parte columnarum extremarum ad medias et a medianis ad parietes, qui circumcludunt porticus ambulationes. medianæ autem columnæ quinta parte altiores sint quam exteriores, sed 3 Aut ionico aut corinthio genere deformentur. columnarum autem proportiones et symmetriæ non erunt isdem rationibus, quibus in ædibus sacris scripsi; aliam enim in deorum templis debent habere gravitatem, aliam in porticibus et ceteris operibus subtilitatem. itaque si dorici generis erunt columnæ, dimetiantur earum altitudines cum capitulis in partes XV. ex eis partibus una constituatur et fiat modulus, ad cuius moduli rationem omnis operis erit explicatio. et in imo columnæ crassitudo fiat duorum modulorum; intercolumnium quinque et moduli dimidia parte; altitudo columnæ præter capitulum XIIII modulorum; capituli altitudo moduli unius, latitudo modulorum duorum et moduli sextæ partis. ceteri operis modulationes, uti in ædibus sacris in libro IIII scriptum est, ita perficiantur. 4 Sin autem ionicæ columnæ fient, scapus præter spiram et capitulum in octo et dimidiam partem dividatur, et ex his una crassitudini columnæ detur; spira cum plintho dimidia crassitudine constituatur; capituli ratio ita fiat, uti in libro tertio est demonstratum. si corinthia erit, scapus et spira uti in ionica; capitulûm autem, quemadmodum in quarto libro est scriptum, ita habeant rationem. stylobatisque adiectio quæ fit per scamillos inpares, ex descriptione, quæ supra scripta est in libro tertio, sumatur. epistylia, coronæ ceteraque omnia ad columnarum rationem ex scriptis voluminum superiorum explicentur. 5 Media vero spatia, quæ erunt subdiu inter porticus, adornanda viridibus videntur, quod hypæthroe ambulationes habent magnam salubritatem. et primum oculorum, quod ex viridibus subtilis et extenuatus ær propter motionem corporis influens perlimat speciem et ita auferens ex oculis umorem crassum, aciem tenuem et acutam speciem relinquit; præterea, cum corpus motionibus in ambulatione calescat, umores ex membris ær exsugendo inminuit plenitates extenuatque dissipando quod plus inest quam corpus potest sustinere. 6 Hoc autem ita esse ex eo licet animadvertere, quod, sub tectis cum sint aquarum fontes aut etiam sub terra palustris abundantia, ex his nullus surgit umor nebulosus, sed in apertis hypæthrisque locis, cum sol oriens vapore tangat mundum, ex umidis et abundantibus excitat umores et eos conglobatos in altitudinem tollit. ergo si ita videtur, uti in hypæthris locis ab ære umores ex corporibus exsugantur molestiores, quemadmodum ex terra per nebulas videntur, non puto dubium esse, quin amplissimas et ornatissimas subdiu hypæthrusque conlocari oporteat in civitatibus ambulationes. 7 Eæ autem uti sint semper siccæ et non lutosæ, sic erit faciendum. fodiantur et exinaniantur quam altissime. dextra atque sinistra structiles cloacæ fiant, inque earum parietibus, qui ad ambulationem spectaverint, tubuli instruantur inclinati fastigio. cloacis his perfectis compleantur ea loca carbonibus, deinde insuper sabulone eæ ambulationes sternantur et exæquentur. ita propter carbonum raritatem naturalem et tubulorum in cloacas instructionem excipientur aquarum abundantiæ, et ita siccæ et sine umore perfectæ fuerint ambulationes. 8 Præterea in his operibus thensauri sunt civitatibus in necessariis rebus a maioribus constituti. in conclusionibus enim reliqui omnes faciliores sunt apparatus quam lignorum. sal enim facile ante inportatur, frumenta publice privatimque expeditius congeruntur, et si defit, holeribus, carne seu leguminibus defenditur, aquæ fossuris puteorum et de cælo repentinis tempestatibus ex tegulis excipiuntur. de lignatione, quæ maxime necessaria est ad cibum coquendum, difficilis et molesta est apparatio, quod et tarde comportatur et plus consumitur. 9 In eiusmodi temporibus tunc eæ ambulationes aperiuntur et mensuræ tributim singulis capitibus designantur. ita duas res egregias hypæthroe ambulationes præstant, unam in pace salubritatis, alteram in bello salutis. ergo his rationibus ambulationum explicationes non solum post scænam theatri, sed etiam omnium deorum templis effectæ magnas civitatibus præstare poterunt utilitates. Quoniam hæc nobis satis videntur esse exposita, nunc insequentur balinearum dispositionum demonstrationes.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑