Vitruvius, De architectura
1 Materies cædenda est a primo autumno ad id tempus, quod erit antequam flare incipiat favonius. vere enim omnes arbores fiunt prægnantes et omnes suæ proprietatis virtutem efferunt in frondem anniversariosque fructus. cum ergo inanes et tumidæ temporum necessitate eorum fuerint, vanæ fiunt et raritatibus inbecillæ; uti etiam corpora muliebria, cum conceperint fetus, a partu non iudicantur integra, neque in venalibus ea, cum sunt prægnantia, præstantur sana, ideo quod in corpore præseminatio crescens ex omnibus cibi potestatibus detrahit alimentum in se, et quo firmior efficitur ad maturitatem partus, eo minus patitur esse solidum id ipsum, ex quo procreatur. itaque edito fetu, quod prius in aliud genus incrementi detrahebatur, cum disparatione procreationis est liberatum, inanibus et patentibus venis in se recipiens lambendo sucum etiam solidescit et redit in pristinam naturæ firmitatem. 2 Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente fronde, ex terra recipientes caudices arborum in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam soliditatem. at vero æris hiberni vis comprimit et consolidat eas per id, ut supra scriptum est, tempus. ergo si ea ratione et eo tempore, quod est supra scriptum, cæditur materies, erit tempestiva. 3 Cædi autem ita oportet, uti incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, et relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus. ita qui inest in his inutilis liquor effluens per torulum non patietur emori in eo saniem nec corrumpi materiæ æqualitatem. tum autem, cum sicca et sine stillis erit arbor, deiciatur et ita erit optima in usu. 4 Hoc autem ita esse licet animum advertere etiam de arbustis. ea enim cum suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem. qui autem non habent ex arboribus exitus umores, intra concrescentes putrescunt et efficiunt inanes eas et vitiosas. ergo si stantes et vivæ siccescendo non senescunt, sine dubio, cum eæ ad materiam deiciuntur, cum ea ratione curatæ fuerint, habere poterunt magnas in ædificiis ad vetustatem utilitates. 5 Hæ autem inter se discrepantes et dissimiles habent virtutes, uti robur, ulmus, populus, cupressus, abies ceteraque, quæ maxime in ædificiis sunt idonea. namque non potest id robur, quod abies, nec cupressus, quod ulmus, nec cetera easdem habent inter se natura rerum similitates, sed singula genera principiorum proprietatibus comparata alios alii generis præstant in operibus effectus. 6 Et primum abies æris habens plurimum et ignis minimumque umoris et terreni, levioribus rerum natura e potestatibus comparata non est ponderosa. itaque rigore naturali contenta non cito flectitur ab onere, sed directa permanet in contignatione. sed ea, quod habet in se plus caloris, procreat et alit cariem ab eaque vitiatur, etiamque ideo celeriter accenditur, quod quæ inest in eo corpore æris raritas, ut est patens, accipit ignem et ita vehementem ex se mittit flammam. 7 Ex ea autem, aut nequam est excisa, quæ pars est proxima terræ, per radices recipiens ex proximitate umorem enodis et liquida efficitur; quæ vero est superior, vehementia caloris eductis in æra per nodos ramis, præcisa alte circiter pedes XX et perdolata propter nodationis duritiem dicitur esse fusterna. ima autem, cum excisa quadrifluviis disparatur, eiecto torulo ex eadem arbore ad intestina opera comparatur et ab infima fusterna sappinea vocatur. 8 Contra vero quercus terrenis principiorum satietatibus abundans parumque habens umoris et æris et ignis, cum in terrenis operibus obruitur, infinitam habet æternitatem. ex eo cum tangitur umore, non habens foraminum raritates propter spissitatem non potest in corpus recipere liquorem, sed fugiens ab umore resistit et torquetur et efficit, in quibus est operibus, ea rimosa. 9 Æsculus vero, quod est omnibus principiis temperata, habet in ædificiis magnas utilitates; sed ea, cum in umore conlocatur, recipiens penitus per foramina liquorem eiecto ære et igni operatione umidæ potestatis vitiatur. cerrus, quercus fagus, quod pariter habent mixtionem umoris et ignis et terreni, æris plurimum, per huius raritates umores penitus recipiendo celeriter marcescunt. populus alba et nigra, item salix, tilia, cum non sint dura terreni mixtione, propter raritatem sunt candida et in sculpturis commodam præstant tractabilitatem. vitex ignis et æris habendo satietatem, umoris temperate, parum autem terreni habens leviore temperatura comparata egregiam habere videtur in usu rigiditatem. 10 Alnus autem, quæ proxima fluminum ripis procreatur et minime materies utilis videtur, habet in se egregias rationes. etenim est ære et igni plurimo temperata, non multum terreno, umore paulo. itaque in palustribus locis infra fundamenta ædificiorum palationibus crebre fixa, recipiens in se quod minus habet in corpore liquoris, permanet inmortalis ad æternitatem et sustinet inmania pondera structuræ et sine vitiis conservat. ita quæ non potest extra terram paulum tempus durare, ea in umore obruta permanet ad diuturnitatem. 11 Est autem maxime id considerare Ravennæ, quod ibi omnia opera et publica et privata sub fundamentis eius generis habeant palos. ulmus vero et fraxinus maximos habent umores minimumque æris et ignis, terreni temperate. ea e mixtione comparatæ, sunt in operibus, cum fabricantur, lentæ et ab pondere umoris non habent rigorem et celeriter pandant; simul autem vetustate sunt aridæ factæ aut in agro perfecto qui est eis liquor stantes emoriuntur, fiunt duriores et in commissuris et coagmentationibus ab lentitudine firmas recipiunt catenationes. 12 Item carpinus, quod est minima ignis et terreni mixtione, æris autem et umoris summa continetur temperatura, non est fragilis, sed habet utilissimam tractabilitatem. itaque Græci, quod ex ea materia iuga iumentis comparant, quod apud eos iuga ζυγά vocitantur, item ζυγίην eam appellant. non minus est admirandum de cupresso et pinu, quod eæ habentes umoris abundantiam æquamque ceterorum mixtionem, propter umoris satietatem in operibus solent esse pandæ, sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem neque eas bestiolas, quæ sunt nocentes. ideoque quæ ex his generibus opera constituuntur, permanent ad æternam diuturnitatem. 13 Item cedrus et iuniperus easdem habent virtutes et utilitates; sed quemadmodum ex cupressu et pinu resina, ex cedro oleum, quod cedrium dicitur, nascitur, quo reliquæ res cum sunt unctæ, uti etiam libri, a tineis et carie non læduntur. arboris autem eius sunt similes cupresseæ foliaturæ; materies vena directa. Ephesi in æde simulacrum Dianæ ex ea, lacunaria et ibi et in ceteris nobilibus fanis propter æternitatem sunt facta. nascuntur autem eæ arbores maxime Cretæ et Africæ et nonnullis Syriæ regionibus. 14 Larix vero, qui non est notus nisi îs municipalibus, qui sunt circa ripam fluminis Padi et litora maris Hadriani, non solum ab suci vehementi amaritate ab carie aut tinea non nocetur, sed etiam flammam ex igni non recipit, nec ipse per se potest ardere, nisi uti saxum in fornace ad calcem coquendam aliis lignis uratur; nec tamen tunc flammam recipit nec carbonem remittit, sed longo spatio tarde comburitur. namque ea materies, quod est minima ignis et æris e principiis temperatura, umore autem et terreno est spisse solidata, non habet spatia foraminum, qua possit ignis penetrare, reicitque eius vim nec patitur ab eo sibi cito noceri, propterque pondus ab aqua non sustinetur, sed cum portatur, aut in navibus aut supra abiegnas rates conlocatur. 15 Ea autem materies quemadmodum sit inventa, est causa cognoscere. divus Cæsar cum exercitum habuisset circa Alpes imperavissetque municipiis præstare commeatus, ibique esset castellum munitum, quod vocaretur Larignum, tunc, qui in eo fuerunt, naturali munitione confisi noluerunt imperio parere. itaque imperator copias iussit admoveri. erat autem ante eius castelli portam turris ex hac materia alternis trabibus transversis uti pyra inter se composita alte, uti possent de summo sudibus et lapidibus accedentes repellere. tunc vero cum animadversum est alia eos tela præter sudes non habere neque posse longius a muro propter pondus iaculari, imperatum est fasciculos ex virgis alligatos et faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere. 16 Itaque celeriter milites congesserunt. posteaquam flamma circa illam materiam virgas comprehendisset, ad cælum sublata effecit opinionem, uti videretur iam tota moles concidisse. cum autem ea per se extincta esset et re quieta turris intacta apparuisset, admirans Cæsar iussit extra telorum missionem eos circumvallari. itaque timore coacti oppidani cum se dedidissent, quæsitum, unde essent ea ligna, quæ ab igni non læderentur. tunc ei demonstraverunt eas arbores, quarum in his locis maximæ sunt copiæ. et ideo id castellum Larignum, item materies larigna est appellata. hæc autem per Padum Ravennam deportatur, in colonia Fanestri, Pisauri, Anconæ reliquisque, quæ sunt in ea regione, municipiis præbetur. cuius materies si esset facultas adportationibus ad urbem, maximæ haberentur in ædificiis utilitates, et si non in omne, certe tabulæ in subgrundiis circum insulas si essent ex ea conlocatæ, ab traiectionis incendiorum ædificia periculo liberarentur, quod eæ neque flammam nec carbonem possunt recipere nec facere per se. 17 Sunt autem eæ arbores foliis similibus pini; materies earum prolixa, tractabilis ad intestinum opus non minus quam sappinea, habetque resinam liquidam mellis Attici colore, quæ etiam medetur pthisicis. De singulis generibus, quibus proprietatibus e natura rerum videantur esse comparatæ quibusque procreantur rationibus, exposui. insequitur animadversio, quid ita quæ in urbe supernas dicitur abies, deterior est, quæ infernas, egregios in ædificiis ad diuturnitatem præstat usus, et de his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprietatibus habere vitia aut virtutes, uti ea sint considerantibus apertiora, exponere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
