Vitruvius, De architectura
1 Fiunt autem ædes rotundæ, e quibus aliæ monopteroe sine cella columnatæ constituuntur, aliæ peripteroe dicuntur. quæ sine cella fiunt, tribunal habent et ascensum ex sua diametro tertiæ partis. insuper stylobatam columnæ constituuntur tam altæ, quanta ab extremis parietibus est diametros stylobatarum, crassæ altitudinis suæ cum capitulis et spiris decumæ partis. epistylium altum columnæ crassitudinis dimidia parte. zophorum et reliqua, quæ insuper inponuntur, ita uti in III volumine de symmetriis scripsi. 2 Sin autem peripteros ea ædes constituetur, duo gradus et stylobata ab imo constituantur. deinde cellæ paries conlocetur cum recessu eius a stylobata circa partem latitudinis quintam, medioque valvarum locus ad aditus relinquatur; eaque cella tantam habeat diametrum præter parietes et circumitionem, quantam altitudinem columna. supra stylobatam columnæ circum cellam isdem symmetriis, quæ supra scriptæ sunt, disponantur. 3 In medio tecti ratio ita habeatur, uti, quanta diametros totius operis erit futura, dimidia altitudo fiat tholi præter florem; flos autem tantam habeat magnitudinem, quantam habuerit columnæ capitulum, præter pyramidem. reliqua, uti supra scripta sunt ea, pro portionibus atque symmetriis facienda videntur. 4 Item generibus aliis constituuntur ædes ex isdem symmetriis ordinatæ et alio genere dispositiones habentes, uti est Castoris in circo Flaminio et inter duos lucos Veiovis, item augustius Nemori Dianæ columnis adiectis dextra ac sinistra ad umeros pronai. hoc autem genere primo facta est, uti est Castoris in circo, Athenis in arce et in Attica Sunio Palladis Minervæ. earum non aliæ sed eædem sunt proportiones. cellæ enim longitudinibus duplices sunt ad latitudines uti reliquæ; ex îs omnia, quæ solent esse in frontibus, ad latera sunt translata. 5 Nonnulli etiam de tuscanicis generibus sumentes columnarum dispositiones transferunt in corinthiorum et ionicorum operum ordinationes, et quibus in locis in pronao procurrunt antæ, in isdem e regione cellæ parietum columnas binas conlocantes efficiunt tuscanicorum et græcorum operum communem ratiocinationem. 6 Alii vero removentes parietes ædis et adplicantes ad intercolumnia, pteromatos spatiis sublati efficiunt amplum laxamentum cellæ; reliqua autem proportionibus et symmetriis isdem conservantes aliud genus figuræ nominisque videntur pseudoperipterum procreavisse. hæc autem genera propter usum sacrificiorum convertuntur. non enim omnibus diis isdem rationibus ædes sunt faciundæ, quod alius alia varietate sacrorum religionum habet effectus. 7 Omnes ædium sacrarum ratiocinationes, uti mihi traditæ sunt, exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus distinxi, et quarum dispares sunt figuræ et quibus discriminibus inter se sunt disparatæ, quoad potui significare scriptis, exposui. nunc de aris deorum inmortalium, uti aptam constitutionem habeant ad sacrificiorum rationem, dicam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
