Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 2, cap. 8

1 Structurarum genera sunt hæc: reticulatum, quo nunc omnes utuntur, et antiquum, quod incertum dicitur. ex his venustius est reticulatum, sed ad rimas faciendas ideo paratum, quod in omnes partes dissoluta habet cubilia et coagmenta. incerta vero cæmenta alia super alia sedentia inter seque imbricata non speciosam sed firmiorem quam reticulata præstant structuram. 2 Utraque autem ex minutissimis sunt instruenda, uti materia ex calce et harena crebriter parietes satiati diutius contineantur. molli enim et rara potestate cum sint, exsiccant sugendo e materia sucum; cum autem superarit et abundarit copia calcis et harenæ, paries plus habens umoris non cito fiet evanidus, sed ab his continetur. simul autem umida potestas e materia per cæmentorum raritatem fuerit exsucta calxque ab harena discedat et dissolvatur, item cæmenta non possunt cum his cohærere, sed in vetustatem parietes efficiunt ruinosos. 3 Id autem licet animadvertere etiam de nonnullis monumentis, quæ circa urbem facta sunt e marmore seu lapidibus quadratis intrinsecusque medio calcata: structuris vetustate evanida facta materia cæmentorumque exsucta raritate, proruunt et coagmentorum ab ruina dissolutis iuncturis dissipantur. 4 Quodsi qui noluerit in id vitium incidere, medio cavo servato secundum orthostatas intrinsecus ex rubro saxo quadrato aut ex testa aut ex silicibus ordinariis struat bipedales parietes, et cum his ansis ferreis et plumbo frontes vinctæ sint. ita enim non acervatim, sed ordine structum opus poterit esse sine vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter se sedentia et iuncturis alligata non protrudent opus neque orthostatas inter se religatos labi patiuntur. 5 Itaque non est contemnenda Græcorum structura; non enim utuntur e molli cæmento structura polita, sed cum discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad æternitatem firmas perficiunt virtutes. hæc autem duobus generibus struuntur; ex his unum isodomum, alterum pseudisodomum appellatur. 6 Isodomum dicitur, cum omnia coria æqua crassitudine fuerint structa; pseudisodomum, cum inpares et inæquales ordines coriorum diriguntur. ea utraque sunt ideo firma, primum quod ipsa cæmenta sunt spissa et solida proprietate neque de materia possunt exsugere liquorem, sed conservant eam in suo umore ad summam vetustatem; ipsaque eorum cubilia primum plana et librata posita non patiuntur ruere materiam, sed perpetua parietum crassitudine religata continent ad summam vetustatem. 7 Altera est quam ἔμπλεκτον appellant, qua etiam nostri rustici utuntur. quorum frontes poliuntur, reliqua ita, uti sunt nata, cum materia conlocata alternis alligant coagmentis. sed nostri celeritati studentes, erecta conlocantes frontibus serviunt et in medio farciunt fractis separatim cum materia cæmentis. ita tres suscitantur in ea structura crustæ, duæ frontium et una media farturæ. Græci vero non ita, sed plana conlocantes et longitudines eorum alternis in crassitudinem instruentes, non media farciunt, sed e suis frontatis perpetuam et unam crassitudinem parietum consolidant. præterea interponunt singulos crassitudine perpetua utraque parte frontatos, quos διάτονοι appellant, qui maxime religando confirmant parietum soliditatem. 8 Itaque si qui voluerit ex his commentariis animadvertere et eligere genus structuræ, perpetuitatis poterit rationem habere. non enim quæ sunt e molli cæmento subtili facie venustatis, non eæ possunt esse in vetustate non ruinosæ. itaque cum arbitri communium parietum sumuntur, non æstimant eos quanti facti fuerint, sed cum ex tabulis inveniunt eorum locationes, pretia præteritorum annorum singulorum deducunt octogesimas et ita—ex reliqua summa pro rata parte reddi pro his parietibus— sententiam pronuntiant eos non posse plus quam annos LXXX durare. 9 De latericiis vero, dummodo ad perpendiculum sint stantes, nihil deducitur, sed quanti fuerint olim facti, tanti esse semper æstimantur. itaque nonnullis civitatibus et publica opera et privatas domos etiam regias e latere structas licet videre: et primum Athenis murum, qui spectat ad Hymettum montem et Pentelensem; item Patris in æde Iovis et Herculis latericias cellas, cum circa lapidea in æde epistylia sint et columnæ; in Italia Arretio vetustum egregie factum murum. Trallibus domus regibus Attalicis facta, quæ ad habitandum semper datur ei, qui civitatis gerit sacerdotium. item Lacedæmone e quibusdam parietibus etiam picturæ excisæ intersectis lateribus inclusæ sunt in ligneis formis et in comitium ad ornatum ædilitatis Varronis et Murenæ fuerunt adlatæ. 10 Croesi domus, quam Sardiani civibus ad requiescendum ætatis otio seniorum collegio gerusiam dedicaverunt; item Halicarnasso potentissimi regis Mausoli domus, cum Proconnensio marmore omnia haberet ornata, parietes habet latere structos, qui ad hoc tempus egregiam præstant firmitatem ita tectoriis operibus expoliti, uti vitri perluciditatem videantur habere. neque is rex ab inopia id fecit; infinitis enim vectigalibus erat fartus, quod imperabat Cariæ toti. 11 Acumen autem eius et sollertiam ad ædificia paranda sic licet considerare. cum esset enim natus Mylasis et animadvertisset Halicarnasso locum naturaliter esse munitum, idoneum portum emporiumque utile, ibi sibi domum constituit. is autem locus est theatri curvaturæ similis. itaque in imo secundum portum forum est constitutum; per mediam autem altitudinis curvaturam præcinctionemque platea ampla latitudine facta, in qua media Mausoleum ita egregiis operibus est factum, ut in septem spectaculis nominetur. in summa arce media Martis fanum habens statuam colossicam acrolithon nobili manu Leocharis factam. hanc autem statuam alii Leocharis, alii Timothei putant esse. in cornu autem summo dextro Veneris et Mercurii fanum ad ipsum Salmacidis fontem. 12 Is autem falsa opinione putatur venerio morbo inplicare eos, qui ex eo biberint. sed hæc opinio quare per orbem terræ falso rumore sit pervagata, non pigebit exponere. non enim quod dicitur molles et inpudicos ex ea aqua fieri, id potest esse, sed est eius fontis potestas perlucida saporque egregius. cum autem Melas et Areuanias ab Argis et Troezene coloniam communem eo loci deduxerunt, barbaros Caras et Lelegas eiecerunt. hi autem ad montes fugati inter se congregantes discurrebant et ibi latrocinia facientes crudeliter eos vastabant. postea de colonis unus ad eum fontem propter bonitatem aquæ quæstus causa tabernam omnibus copiis instruxit eamque exercendo eos barbaros allectabat. ita singillatim decurrentes et ad coetus convenientes e duro feroque more commutati in Græcorum consuetudinem et suavitatem sua voluntate reducebantur. ergo ea aqua non inpudico morbi vitio, sed humanitatis dulcedine mollitis animis barbarorum eam famam est adepta. 13 Relinquitur nunc, quoniam ad explicationem moenium eorum sum invectus, ut tota uti sunt definiam. quemadmodum enim in dextra parte fanum est Veneris et fons supra scriptus, ita in sinistro cornu regia domus, quam rex Mausolus ad suam rationem conlocavit. conspicitur enim ex ea ad dextram partem forum et portus moeniumque tota finitio, sub sinistram secretus sub moenibus latens portus, ita ut nemo possit, quid in eo geratur, aspicere nec scire, at rex ipse de sua domo remigibus et militibus sine ullo sciente, quæ opus essent, imperaret. 14 Itaque post mortem Mausoli Artemisia uxore eius regnante Rhodii indignantes mulierem imperare civitatibus Cariæ totius, armata classe profecti sunt, uti id regnum occuparent. tum Artemisiæ cum esset id renuntiatum, in eo portu abstrusam classem celatis remigibus et epibatis comparatis, reliquos autem cives in muro esse iussit. cum autem Rhodii ornata classe in portum maiorem exposuissent, plausum iussit ab muro his dare pollicerique se oppidum tradituros. qui cum penetravissent intra murum relictis navibus inanibus, Artemisia repente fossa facta in pelagum eduxit classem ex portu minore et ita invecta est in maiorem. expositis autem militibus classem Rhodiorum inanem abduxit in altum. ita Rhodii non habentes, quo se reciperent, in medio conclusi in ipso foro sunt trucidati. 15 Ita Artemisia in navibus Rhodiorum suis militibus et remigibus inpositis Rhodum est profecta. Rhodii autem, cum prospexissent suas naves laureatas venire, opinantes cives victores reverti hostes receperunt. tum Artemisia Rhodo capta principibus occisis tropæum in urbe Rhodo suæ victoriæ constituit æneasque duas statuas fecit, unam Rhodiorum civitatis, alteram suæ imaginis, et ira figuravit Rhodiorum civitati stigmata inponentem. id autem postea tollere Rhodii religione inpediti, quod nefas est tropæa dedicata removeri, circa eum locum ædificium struxerunt et id electa Graia statione texerunt, ne qui posset aspicere, et id ἄβατον vocitari iusserunt. 16 Cum ergo tam magna potentia reges non contempserint latericiorum parietum structuras, quibus ex vectigalibus et præda sæpius licitum fuerat non modo cæmenticio aut quadrato saxo sed etiam marmoreo habere, non puto oportere inprobare quæ sunt e latericia structura facta ædificia, dummodo recte sint tecta. sed id genus quid ita populo Romano in urbe fieri non oporteat, exponam, quæque sunt eius rei causæ et rationes, non prætermittam. 17 Leges publicæ non patiuntur maiores crassitudines quam sesquipedales constitui loco communi; ceteri autem parietes, ne spatia angustiora fierent, eadem crassitudine conlocantur. latericii vero, nisi diplinthii aut triplinthii fuerint, sesquipedali crassitudine non possunt plus quam unam sustinere contignationem. in ea autem maiestate urbis et civium infinita frequentia innumerabiles habitationes opus est explicare. ergo cum recipere non possint areæ planatæ tantam multitudinem ad habitandum in urbe, ad auxilium altitudinis ædificiorum res ipsa coegit devenire. itaque pilis lapideis, structuris testaceis, parietibus cæmenticiis altitudines extructæ contignationibus crebris coaxatæ cenaculorum ad summas utilitates perficiunt despectationes. ergo moenibus e contignationibus areis alto spatio multiplicatis populus Romanus egregias habet sine inpeditione habitationes. 18 Quoniam ergo explicata ratio est, quid ita in urbe propter necessitatem angustiarum non patiuntur esse latericios parietes, cum extra urbem opus erit his uti. ut sint sine vitiis ad vetustatem, sic erit faciendum. summis parietibus structura testacea sub tegula subiciatur altitudine circiter sesquipedali habeatque proiecturas coronarum. ita vitari poterunt quæ solent in his fieri vitia; cum enim in tecto tegulæ fuerint fractæ aut a ventis deiectæ, qua possint ex imbribus aquæ perpluere, non patietur lorica testacea lædi laterem, sed proiectura coronarum reiciet extra perpendiculum stillas et ea ratione servaverit integras parietum latericiorum structuras. 19 De ipsa autem testa, si sit optima seu vitiosa ad structuram, statim nemo potest iudicare, quod in tempestatibus et æstate in tecto cum est conlocata, tunc, si est firma, probatur; namque quæ non fuerit ex creta bona aut parum erit cocta, ibi se ostendet esse vitiosam gelicidiis et pruina tacta. ergo quæ non in tectis poterit pati laborem, ea non potest in structura oneri ferendo esse firma. quare maxime ex veteribus tegulis tecta et ex vetere testa structi parietes firmitatem poterunt habere. 20 Craticii vero velim quidem ne inventi essent; quantum enim celeritate et loci laxamento prosunt, tanto maiori et communi sunt calamitati, quod ad incendia uti faces sunt parati. itaque satius esse videtur inpensa testaceorum in sumptu, quam compendio craticiorum esse in periculo. etiamque in tectoriis operibus rimas hi faciunt arrectariorum et transversariorum dispositione. cum enim linuntur, recipientes umorem turgescunt, deinde siccescendo contrahuntur et ita extenuati disrumpunt tectoriorum soliditatem. sed quoniam nonnullos celeritas aut inopia aut in pendenti loco dissæptio cogit, sic erit faciundum. solum substruatur aliæ, ut sit intactum ab rudere et pavimento; obruta enim in his cum sunt, vetustate marcida fiunt; deinde subsidentia proclinantur et disrumpunt speciem tectoriorum. De parietibus et apparitione generatim materiæ eorum, quibus sint virtutibus et vitiis, quemadmodum potui, exposui; de contignationibus autem et copiis earum, quibus comparentur, ut ad vetustatem non sint infirmæ, uti natura rerum monstrat, explicabo.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑