Vitruvius, De architectura
1 De hydraulis autem, quas habeant ratiocinationes, quam brevissime proximeque attingere potero et scriptura consequi, non prætermittam. de materia compacta basi, ara in ea ex ære fabricata conlocatur. supra basim eriguntur regulæ dextra ac sinistra scalari forma compactæ, quibus includuntur ærei modioli, fundulis ambulatilibus ex torno subtiliter subactis habentibus fixos in medio ferreos ancones et verticulis cum vectibus coniunctos, pellibusque lanatis involutis. item in summa planitia foramina circiter digitorum ternûm. quibus foraminibus proxime in verticulis conlocati ærei delphini pendentia habent catenis cymbala ex ore infra foramina modiolorum calata. 2 Intra aram, quo loci aqua sustinetur, inest pnigeus uti infundibulum inversum, quem subter taxilli alti circiter digitorum ternûm suppositi librant spatium imum ima inter labra pnigeos et aræ fundum. supra autem cerviculam eius coagmentata arcula sustinet caput machinæ, qui græce κανὼν μουσικός appellatur. in cuius longitudine canales, si tetrachordos est, fiunt quattuor, si hexachordos, sex, si octo chordos, octo. 3 Singulis autem canalibus singula epitonia sunt inclusa, manubriis ferreis conligata. quæ manubria, cum torquentur, ex arca patefaciunt nares in canales. ex canalibus autem canon habet ordinata in transverso foramina respondentia naribus, quæ sunt in tabula summa, quæ tabula græce πίναξ dicitur. inter tabulam et canona regulæ sunt interpositæ ad eundem modum foratæ et oleo subactæ, ut faciliter inpellantur et rursus introrsus reducantur, quæ obturant ea foramina plinthidesque appellantur. quarum itus et reditus alias obturat alias aperit terebrationes. 4 Hæc regulæ habent ferrea choragia fixa et iuncta cum pinnis, quarum pinnarum tactus motiones efficit regularum continenter. supra tabulam foramina que, per quæ ex canalibus habent egressum spiritus, sunt anuli adglutinati, quibus lingulæ omnium includuntur organorum. e modiolis autem fistulæ sunt continentes coniunctæ pnigeos cervicibus pertinentesque ad nares, quæ sunt in arcula. in quibus asses sunt ex torno subacti et ibi conlocati, ubi fistulæ modiolis sunt coniunctæ, qui, cum recepit arcula animam, spiritum non patientur obturantes foramina rursus redire. 5 Ita cum vectes extolluntur, ancones deducunt fundos modiolorum ad imum delphinique, qui sunt in verticulis inclusi, calantes in eos cymbala, ære implent spatia modiolorum, atque ancones extollentes fundos intra modiolos vehementi pulsus crebritate et obturantes foramina cymbalis superiora, æra, qui est ibi inclusus, pressionibus coactum in fistulas cogunt, per quas in pnigea concurrit et per eius cervices in arcam. motione vero vectium vehementiore spiritus frequens compressus epitoniorum aperturis influit et replet animæ canales. 6 Itaque cum pinnæ manibus tactæ propellunt et reducunt continenter regulas alternis obturando foramina alternis aperiundo, e musicis artibus multiplicibus modulorum varietatibus sonantes excitant voces. Quantum potui niti, ut obscura res per scripturam dilucide pronuntiaretur, contendi, sed hæc non est facilis ratio neque omnibus expedita ad intellegendum præter eos, qui in his generibus habent exercitationem. quodsi qui parum intellexerit ex scriptis, cum ipsam rem cognoscet, profecto inveniet curiose et subtiliter omnia ordinata.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
