Vitruvius, De architectura
1 Primum autem exponemus, quæ per se nascentia fodiuntur, uti sil, quod græce ὤχρα dicitur. hæc vero multis locis, ut etiam in Italia, invenitur; sed quæ fuerat optima, attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argentifodinæ cum habuerunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inveniendum. cum ibi vena forte inveniretur, nihilominus uti argentum persequebantur; itaque antiqui egregia copia silis ad politionem operum sunt usi. 2 Item rubricæ copiosæ multis locis eximuntur, sed optimæ paucis, uti Ponto Sinope, et Ægypto, in Hispania Balearibus, non minus etiam Lemno, cuius insulæ vectigalia Atheniensibus senatus populusque Romanus concessit fruenda. 3 Parætonium vero ex ipsis locis, unde foditur, habet nomen. eadem ratione melinum, quod eius metallum in sola cycladi Melo dicitur esse. 4 Creta viridis item pluribus locis nascitur, sed optima Zmyrnæ; hanc autem Græci θεοδοτεῖον vocant, quod Theodotus nomine fuerat, cuius in fundo id genus cretæ primum est inventum. 5 Auripigmentum, quod ἀρσενικόν græce dicitur, foditur Ponto. sandaraca item pluribus locis, sed optima Ponto proxime flumen Hypanim habet metallum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
