Vitruvius, De architectura
1 Atriis Græci quia non utuntur, neque ædificant, sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuæ interiores finiuntur. hic autem locus inter duas ianuas græce θυρωρεῖον appellatur. deinde est introitus in peristylon. id peristylum in tribus partibus habet porticus inque parte, quæ spectat ad meridiem, duas antas inter se spatio amplo distantes, in quibus trabes invehuntur, et quantum inter antas distat, ex eo tertia dempta spatium datur introrsus. hic locus apud non nullos prostas, apud alios pastas nominatur. 2 In his locis introrsus constituuntur oeci magni, in quibus matres familiarum cum lanificis habent sessionem. in prostadis autem dextra ac sinistra cubicula sunt conlocata, quorum unum thalamos, alterum amphithalamos dicitur. circum autem in porticibus triclinia cotidiana, cubicula, etiam cellæ familiaricæ constituuntur. hæc pars ædificii gynæconitis appellatur. 3 Coniunguntur autem his domus ampliores habentes lautiora peristylia, in quibus pares sunt quattuor porticus altitudinibus, aut una, quæ ad meridiem spectat, excelsioribus columnis constituitur. id autem peristylum, quod unam altiorem habet porticum, rhodiacum dicitur. habent autem eæ domus vestibula egregia et ianuas proprias cum dignitate porticusque peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, et in porticibus, quæ ad septentrionem spectant, triclinia cyzicena et pinacothecas, ad orientem autem bybliothecas, exhedras ad occidentem, ad meridiem vero spectantes oecos quadratos ita ampla magnitudine, uti faciliter in eo quattuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus. 4 In his oecis fiunt virilia convivia; non enim fuerat institutum matres familiarum eorum moribus accumbere. hæc autem peristylia domus andronitides dicuntur, quod in his viri sine interpellationibus mulierum versantur. præterea dextra ac sinistra domunculæ constituuntur habentes proprias ianuas, triclinia et cubicula commoda, uti hospites advenientes non in peristylia sed in ea hospitalia recipiantur. nam cum fuerunt Græci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas, primoque die ad cenam invitabant, postero mittebant pullos, ova, holera, poma reliquasque res agrestes. ideo pictores ea, quæ mittebantur hospitibus, picturis imitantes xenia appellaverunt. ita patres familiarum in hospitio non videbantur esse peregre, habentes secretam in his hospitalibus libertatem. 5 Inter duo autem peristylia et hospitalia itinera sunt, quæ mesauloe dicuntur, quod inter duas aulas media sunt interposita; nostri autem eas andronas appellant. Sed hoc valde est mirandum, nec enim græce nec latine potest id convenire. Græci enim ἀνδρῶνας appellant oecus, ubi convivia virilia solent esse, quod eo mulieres non accedunt. item aliæ res sunt similes, uti xystus, prothyrum, telamones et nonnulla alia eius modi. ξυστός enim est græca appellatione porticus ampla latitudine, in qua athletæ per hiberna tempora exercentur; nostri autem hypæthrus ambulationes xysta appellant, quas Græci παραδρομίδας dicunt. item πρόθυρα græce dicuntur, quæ sunt ante ianuas vestibula, nos autem appellamus prothyra, quæ græce dicuntur διάθυρα . 6 Item si qua virili figura signa mutulos aut coronas sustinent, nostri telamones appellant, cuius rationes, quid ita aut quare dicantur, ex historiis non inveniuntur, Græci vero eos ἄτλαντας vocitant. Atlas enim formatur historia sustinens mundum, ideo quod is primum cursum solis et lunæ siderumque omnium versationum rationes vigore animi sollertiaque curavit hominibus tradenda, eaque re a pictoribus et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens mundum, filiæque eius Atlantides, quas nos vergilias, Græci autem Πλειάδας nominant, cum sideribus in mundo sunt dedicatæ. 7 Nec tamen ego, ut mutetur consuetudo nominationum aut sermonis, ideo hæc proposui, sed uti non sint ignota philologis, exponenda iudicavi. Quibus consuetudinibus ædificia italico more et Græcorum institutis conformantur, exposui et de symmetriis singulorum generum proportiones perscripsi. ergo quoniam de venustate decoreque ante est conscriptum, nunc exponemus de firmitate, quemadmodum ea sine vitiis permanentia ad vetustatem conlocentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
