Vitruvius, De architectura
1 Locus, in quo ædis constituetur, cum habuerit in longitudine sex partes, una dempta reliquum quod erit, latitudini detur. longitudo autem dividatur bipertito, et quæ pars erit interior, cellarum spatiis designetur, quæ erit proxima fronti, columnarum dispositioni relinquatur. item latitudo dividatur in partes X. 2 Ex his ternæ partes dextra ac sinistra cellis minoribus, sive ibi alæ futuræ sunt, dentur; reliquæ quattuor mediæ ædi attribuantur. spatium, quod erit ante cellas in pronao, ita columnis designetur, ut angulares contra antas, parietum extremorum e regione, conlocentur; duæ mediæ e regione parietum, qui inter antas et mediam ædem fuerint, ita distribuantur; et inter antas et columnas priores per medium isdem regionibus alteræ disponantur. eæque sint ima crassitudine altitudinis parte VII; altitudo tertia parte latitudinis templi; summaque columna quarta parte crassitudinis imæ contrahatur. 3 Spiræ earum altæ dimidia parte crassitudinis fiant. habeant spiræ earum plinthum ad circinum, altam suæ crassitudinis dimidia parte, torum insuper cum apophysi crassum quantum plinthus. capituli altitudo dimidia crassitudinis. abaci latitudo quanta ima crassitudo columnæ. capitulique crassitudo dividatur in partes tres, e quibus una plintho, quæ est abacus, detur, altera echino, tertia hypotrachelio cum apophysi. 4 Supra columnas trabes compactiles inponantur ut altitudinis modulis îs, qui a magnitudine operis postulabuntur. eæque trabes compactiles eam habeant crassitudinem, quanta summæ columnæ erit hypotrachelium, et ita sint compactæ subscudibus et securiclis, ut compactura duorum digitorum habeant laxationem. cum enim inter se tangunt et non spiramentum et perflatum venti recipiunt, concalefaciuntur et celeriter putrescunt. 5 Supra trabes et supra parietes traiecturæ mutulorum parte IIII altitudinis columnæ proiciantur; item in eorum frontibus antepagmenta figantur. supraque îs tympanum fastigii structura seu de materia conlocetur. supraque eûm fastigium, columen, cantherii, templa ita sunt conlocanda, ut stillicidium tecti absoluti tertiario respondeat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
