Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 2, cap. 7

1 De calce et harena, quibus varietatibus sint et quas habeant virtutes, dixi. sequitur ordo de lapidicinis explicare, de quibus et quadrata saxa et cæmentorum ad ædificia eximuntur copiæ et comparantur. hæc autem inveniuntur esse disparibus et dissimilibus virtutibus. sunt enim aliæ molles, uti sunt circa urbem Rubræ, Pallenses, Fidenates, Albanæ; aliæ temperatæ, uti Tiburtinæ, Amiterninæ, Soractinæ et quæ sunt his generibus; nonnullæ duræ, uti siliceæ. sunt etiam alia genera plura, uti in Campania rubrûm et nigrûm tofûm, in Umbria et Piceno et in Venetia albus, quod etiam serra dentata uti lignum secatur. 2 Sed hæc omnia, quæ mollia sunt, hanc habent utilitatem, quod ex his saxa cum sunt exempta, in opere faciliter tractantur. et si sunt in locis tectis, sustineant laborem, si autem in apertis et patentibus, gelicidiis et pruina congesta friantur et dissolvuntur. item secundum oram maritimam ab salsugine exesa diffluunt neque perferunt æstus. Tiburtina vero et quæ eodem genere sunt omnia, sufferunt et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab igni non possunt esse tuta, simulque sunt ab eo tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo quod temperatura naturali parvo sunt umore itemque non multum habent terreni, sed æris plurimum et ignis. igitur cum et umor et terrenum in his minus inest, tum etiam ignis, tactu et vi vaporis ex his ære fugato, penitus insequens interveniorum vacuitates occupans fervescit et efficit a suis ardentia corporibus carbonibus similia. 3 Sunt vero item lapidicinæ complures in finibus Tarquiniensium, quæ dicuntur Anicianæ, colore quemadmodum Albanæ, quarum officinæ maxime sunt circa lacum Vulsiniensem, item præfectura Statonensi. hæc autem habent infinitas virtutes; neque enim his gelicidiorum tempestas neque ignis tactus potest nocere, sed est firma et ad vetustatem ideo permanens, quod parum habet e naturæ mixtione æris et ignis, umoris autem temperate plurimumque terreni. ita spissis comparationibus solidata neque ab tempestatibus neque ab ignis vehementia nocetur. 4 Id autem maxime iudicare licet e monumentis, quæ sunt circa municipium Ferenti ex his facta lapidicinis. namque habent et statuas amplas factas egregie et minora sigilla floresque et acanthos eleganter scalptos; quæ, cum sint vetusta, sic apparent recentia, uti si sint modo facta. non minus etiam fabri ærarii de his lapidicinis in æris flatura formis comparatis habent ex his ad æs fundendum maximas utilitates. quæ si prope urbem essent, dignum esset, ut ex his officinis omnia opera perficerentur. 5 Cum ergo propter propinquitatem necessitas cogat ex Rubris lapidicinis et Pallensibus et quæ sunt urbi proximæ copiis uti, si qui voluerit sine vitiis perficere, ita erit præparandum. cum ædificandum fuerit, ante biennium ea saxa non hieme sed æstate eximantur et iacentia permaneant in locis patentibus. quæ autem eo biennio a tempestatibus tacta læsa fuerint, ea in fundamenta coiciantur; cetera, quæ non erunt vitiata, ab natura rerum probata durare poterunt supra terram ædificata. nec solum ea in quadratis lapidibus sunt observanda, sed etiam in cæmenticiis structuris.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑