Vitruvius, De architectura
1 De mundi circa terram pervolitantia duodecimque signorum ex septentrionali meridianaque parte siderum dispositione, ut sit perspecta, docui. namque ex ea mundi versatione et contrario solis per signa cursu gnomonumque æquinoctialibus umbris analemmatorum inveniuntur descriptiones. 2 Cetera ex astrologia, quos effectus habeant signa XII, stellæ V, sol, luna ad humanæ vitæ rationem, Chaldæorum ratiocinationibus est concedendum, quod propria est eorum genethlialogiæ ratio, uti possint ante facta et futura ex ratiocinationibus astrorum explicare. eorum autem inventiones reliquerunt inque ea re sollertia acuminibusque fuerunt magnis, qui ab ipsa natione Chaldæorum profluxerunt. primusque Berosus in insula et civitate Coo consedit ibique aperuit disciplinam, post ei studens Antipater iterumque Athenodorus, qui etiam non e nascentia sed ex conceptione genethlialogiæ rationes explicatas reliquit. 3 De naturalibus autem rebus Thales Milesius, Anaxagoras Clazomenius, Pythagoras Samius, Xenophanes Colophonius, Democritus Abderites rationes, quibus e rebus natura rerum gubernaretur quemadmodum quæque effectus habeat, excogitatas reliquerunt. quorum inventa secuti siderum ad ortus et occasus tempestatum significatus Eudoxus, Euctemon, Callippus, Meto, Philippus, Hipparchus, Aratus ceterique ex astrologia parapegmatorum disciplinis invenerunt et eas posteris explicatas reliquerunt. quorum scientiæ sunt hominibus suspiciendæ, quod tanta cura fuerunt, ut etiam videantur divina mente tempestatium significatus post futuros ante pronuntiare. quas ob res hæc eorum curis studiisque sunt concedenda.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
