Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 7, cap. 6

1 Marmor non eodem genere omnibus regionibus procreatur, sed quibusdam locis glæbæ ut salis micas perlucidas habentes nascuntur, quæ contusæ et molitæ præstant operibus utilitatem. quibus autem locis eæ copiæ non sunt, cæmenta marmorea, sive assulæ dicuntur, quæ marmorarii ex operibus deiciunt, contunduntur et moluntur, et cum est subcretum, in operibus utuntur. aliis locis, ut inter Magnesiæ et Ephesi fines, sunt loca, unde foditur farina parata, quam nec molere nec cernere opus est, sed sic est subtilis, quemadmodum si qua est manu contusa et subcreta. Colores vero alii sunt, qui per se certis locis procreantur et inde fodiuntur, nonnulli ex aliis rebus tractationibus aut mixtionum temperaturis compositi perficiuntur, uti præstent eandem in operibus utilitatem.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑