Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 5, cap. 6

1 Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, uti, quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocato circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor scribantur trigona paribus lateribus, quæ paribus intervallis extremam lineam circinationis tangant, quibus etiam in duodecim signorum cælestium astrologia astrologi ex musica convenientia astrorum ratiocinantur. ex his trigonis cuius latus fuerit proximum scænæ, ea regione, qua præcidit curvaturam circinationis, ibi finiatur scænæ frons, et ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quæ disiungat proscænii pulpitum et orchestræ regionem. 2 Ita latius factum fuerit pulpitum quam Græcorum, quod omnes artifices in scæna dant operam, in orchestra autem senatorum sunt sedibus loca designata. et eius pulpiti altitudo sit ne plus pedum quinque, uti, qui in orchestra sederint, spectare possint omnium agentium gestus. cunei spectaculorum in theatro ita dividantur, uti anguli trigonorum, qui currunt circum curvaturam circinationis, dirigant ascensus scalasque inter cuneos ad primam præcinctionem; supra autem alternis itineribus superiores cunei medii dirigantur. 3 Hi autem, qui sunt in imo et dirigunt scalaria, erunt numero VII; reliqui quinque scænæ designabunt compositionem: et unus medius contra se valvas regias habere debet, et qui erunt dextra sinistra, hospitaliorum designabunt compositionem, extremi duo spectabunt itinera versurarum. gradus spectaculorum, ubi subsellia componanturgradus ne minus alti sint palmopede, ne plus pedem et digitos sex; latitudines eorum ne plus pedes duo semis, ne minus pedes duo constituantur. 4 Tectum porticus, quod futurum est in summa gradatione, cum scænæ altitudine libratum perficiatur, ideo quod vox crescens æqualiter ad summas gradationes et tectum perveniet. namque si non erit æquale, quo minus fuerit altum, vox præripietur ad eam altitudinem, quam perveniet primo. 5 Orchestra inter grados imos quod diametron habuerit, eius sexta pars sumatur, et in cornibus utrimque ad eius mensuræ perpendiculum inferiores sedes præcidantur, et qua præcisio fuerit, ibi constituantur itinerum supercilia; ita enim satis altitudinem habebunt eorum confornicationes. 6 Scænæ longitudo ad orchestræ diametron duplex fieri debet. podii altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi duodecumam orchestræ diametri. supra podium columnæ cum capitulis et spiris altæ quarta parte eiusdem diametri; epistylia et ornamenta earum columnarum altitudinis quinta parte. pluteum insuper cum unda et corona inferioris plutei dimidia parte. supra id pluteum columnæ quarta parte minore altitudine sint quam inferiores; epistylium et ornamenta earum columnarum quinta parte. item si tertia episcenos futura erit, mediani plutei summum sit dimidia parte; columnæ summæ medianarum minus altæ sint quarta parte; epistylia cum coronis earum columnarum item habeant altitudinis quintam partem. 7 Nec tamen in omnibus theatris symmetriæ ad omnes rationes et effectus possunt respondere, sed oportet architectum animadvertere, quibus proportionibus necesse sit sequi symmetriam et quibus ad loci naturam aut magnitudinem operis temperari. sunt enim res, quas et in pusillo et in magno theatro necesse est eadem magnitudine fieri propter usum, uti gradus. diazomata, pluteos, itinera, ascensus, pulpita, tribunalia et si qua alia intercurrunt, ex quibus necessitas cogit discedere ab symmetria, ne inpediatur usus, non minus si qua exiguitate copiarum, id est marmoris, materiæ reliquarumque rerum, quæ parantur in opere defuerint, paulum demere aut adicere, dum id ne nimium inprobe fiat sed cum sensu, non erit alienum. hoc autem erit, si architectus erit usu peritus, præterea ingenio mobili sollertiaque non fuerit viduatus. 8 Ipsæ autem scænæ suas habent rationes explicitas ita, uti mediæ valvæ ornatus habeant aulæ regiæ, dextra ac sinistra hospitalia, secundum autem spatia ad ornatus comparata, quæ loca Græci περιάκτοι dicunt ab eo, quod machinæ sunt in his locis versatiles trigonoe habentes singulares species ornationis, quæ, cum aut fabularum mutationes sunt futuræ seu deorum adventus, cum tonitribus repentinis ea versentur mutentque speciem ornationis in frontes. secundum ea loca versuræ sunt procurrentes, quæ efficiunt una a foro, altera a peregre aditus in scænam. 9 Genera autem sunt scænarum tria: unum quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium satyricum. horum autem ornatus sunt inter se dissimili disparique ratione, quod tragicæ deformantur columnis et fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus; comicæ autem ædificiorum privatorum et mænianorum habent speciem prospectusque fenestris dispositos imitatione, communium ædificiorum rationibus; satyricæ vero ornantur arboribus, speluncis, montibus reliquisque agrestibus rebus in topeodis speciem deformati.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑