Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 4, cap. 6

1 Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in ædibus hæ sunt rationes, uti primum constituatur, quot genera sint futuræ. genera sunt enim thyromaton hæc: doricum, ionicum, atticurges. Horum dorici generis symmetriæ conspiciuntur his rationibus, uti corona summa, quæ supra antepagmentum superius inponitur, æque librata sit capitulis summis columnarum, quæ in pronao fuerint. lumen autem thyretri constituatur sic, uti quæ altitudo ædis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur in partes tres semis et ex eis duæ partes semis lumini valvarum altitudine constituantur. hæc autem dividatur in partes XII et ex eis quinque et dimidia latitudo luminis fiat in imo. et in summo contrahatur, si erit lumen ab imo ad sedecim pedes, antepagmenti III parte; si XVI pedum ad XXV, superior pars luminis contrahatur antepagmenti parte IIII; si ab pedibus XXV ad XXX, summa pars contrahatur antepagmenti parte VIII. reliqua, quo altiora erunt, ad perpendiculum videntur oportere conlocari. 2 Ipsa autem antepagmentacontrahantur in summo suæ crassitudinis XIIII parte. supercilii crassitudo, quanta antepagmentorum in summa parte erit crassitudo. cymatium faciundum est antepagmenti parte sexta; proiectura autem, quanta est eius crassitudo. sculpendum est cymatium lesbium cum astragalo. supra cymatium, quod erit in supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassitudine supercilii, et in eo scalpendum est cymatium doricum, astragalum lesbium sima scalptura. corona plana cum cymatio; proiectura autem eius erit quanta altitudo. supercilii, quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturæ sic sunt faciundæ, uti crepidines excurrant et in unguem ipso cymatio coniungantur. 3 Sin autem ionico genere futura erunt, lumen altum ad eundem modum quemadmodum in doricis fieri videtur. latitudo constituatur, ut altitudo dividatur in partes duas et dimidiam, eiusque partis unius ima luminis fiat latitudo. contracturæ ita uti in doricis. crassitudo antepagmentorum ex altitudine luminis in fronte XIIII parte, cymatium huius crassitudinis sexta. reliqua pars præter cymatium dividatur in partes XII. harum trium prima corsa fiat cum astragalo, secunda quattuor, tertia quinque, et eæ æque corsæ cum astragalis circumcurrant. 4 Hyperthyra autem ad eundem modum componantur quemadmodum in doricis. pro crepidinibus ancones, sive parotides vocantur, excalptæ dextra ac sinistra præpendeant ad imi supercilii libramentum, præter folium. eæ habeant in fronte crassitudinem ex antepagmenti tribus partibus, imo quarta parte graciliore quam superiora. Fores ita compingantur, uti scapi cardinales sint ex latitudine luminis totius XII parte. inter duos scapos tympana ex XII partibus habeant ternas partes. 5 Inpagibus distributiones ita fient, uti divisis altitudinibus in partes V duæ superiori, tres inferiori designentur. super medium medii inpages conlocentur, ex reliquis alii in summo, alii in imo compingantur. altitudo inpagis fiat tympani tertia parte, cymatium sexta parte inpagis. scaporum latitudines inpagis dimidia parte, item replum de inpage dimidia et sexta parte. scapi, qui sunt secundum antepagmentum, dimidium inpagis constituantur. sin autem valvatæ erunt, altitudines ita manebunt, in latitudinem adiciatur amplius foris latitudo. si quadriforis futura est, altitudo adiciatur. 6 Atticurge autem isdem rationibus perficiuntur, quibus dorica. præterea corsæ sub cymatiis in antepagmentis circumdantur, quæ ita distribui debent, uti antepagmenti præter cymatium ex partibus VII habeant duas partes. ipsaque non fiunt clathrata neque bifora sed valvata, et aperturas habent in exteriores partes. Quas rationes ædium sacrarum in formationibus oporteat fieri doricis, ionicis corinthiisque operibus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribus exposui. nunc de tuscanicis dispositionibus, quemadmodum institui oporteat, dicam.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑