Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 1, cap. 6

1 Moenibus circumdatis sequuntur intra murum arearum divisiones platearumque et angiportûm ad cæli regionem directiones. dirigentur hæc autem recte, si exclusi erunt ex angiportis venti prudenter. qui si frigidi sunt, lædunt; si calidi, vitiant; si umidi, nocent. quare vitandum videtur hoc vitium et avertendum, ne fiat quod in multis civitatibus usu solet venire. quemadmodum in insula Lesbo oppidum Mytilenæ magnificenter est ædificatum et eleganter, sed positum non prudenter. in qua civitate auster cum flat, homines ægrotant; cum corus, tussiunt; cum septentrio, restituuntur in salubritatem, sed in angiportis et plateis non possunt consistere propter vehementiam frigoris. 2 Ventus autem est æris fluens unda cum certa motus redundantia. nascitur, cum fervor offendit umorem et impetus spiritus factionis exprimit vim flatus. id autem verum esse ex æolis æreis licet aspicere et de latentibus cæli rationibus artificiosis rerum inventionibus divinitatis exprimere veritatem. fiunt enim æoli pilæ æreæ cavæ,— hæ habent punctum angustissimum—quæ aqua infunduntur conlocanturque ad ignem; et antequam calescant, non habent ullum spiritum, simul autem ut fervere coeperint, efficiunt ad ignem vehementem flatum. ita scire et iudicare licet e parvo brevissimoque spectaculo de magnis et inmanibus cæli ventorumque naturæ rationibus. 3 Venti autem si ex habitationibus exclusi fuerint, non solum efficient corporibus valentibus locum salubrem, sed etiam si qui morbi ex aliis vitiis forte nascentur, qui in ceteris minus salubribus locis habent curationes medicinæ contrariæ, in his propter exclusiones ventorum temperatura expeditius curabuntur. vitia autem sunt, quæ difficulter curantur in regionibus, quæ sunt supra scriptæ, hæc: gravitudo arteriace, tussis, pleuritis, pthisis, sanguinis eiectio et cetera, quæ non detractionibus sed adiectionibus curantur. hæc ideo difficulter medicantur, primum quod ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigatis morbo viribus eorum ær agitatus est molestus; namque ubi ventorum agitationibus extenuatur, a vitiosis corporibus detrahit sucum et efficit ea exiliora. contra vero lenis et crassus ær, qui perflatus non habet neque crebras redundantias, propter inmotam stabilitatem adiciendo ad membra eorum alit eos et reficit, qui in his sunt inpliciti morbis. 4 Nonnullis placuit esse ventos quattuor: ab oriente æquinoctiali solanum, a meridie austrum, ab occidente æquinoctiali favonium, ab septentrionali septentrionem. sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem æreum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret. 5 Itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno africus, inter favonium et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter septentrionem et solanum aquilo. hoc modo videtur esse expressum, uti pateat numerus et nomina et partes, unde flatus certi ventorum spirent. quod cum ita exploratum habeatur, ut inveniantur regiones et ortus eorum, sic erit ratiocinandum. 6 Conlocetur ad libellam marmoreum amusium mediis moenibus, aut locus ita expoliatur ad regulam et libellam, ut amusium non desideretur, supraque eius loci centrum medium conlocetur æneus gnomon, indagator umbræ qui græce σκιαθήρας dicitur. huius antemeridiana circiter hora quinta sumenda est extrema gnomonis umbra et puncto signanda, deinde circino diducto ad punctum, quod est gnomonis umbræ longitudinis signum, ex eoque a centro circumagenda linea rotundationis. itemque observanda postmeridiana istius gnomonis crescens umbra, et cum tetigerit circinationis lineam et fecerit parem antemeridianæ umbræ postmeridianam, signanda puncto. 7 Ex his duobus signis circino decusatim describendum, et per decusationem et medium centrum linea perducenda ad extremum, ut habeatur meridiana et septentrionalis regio. tum postea sumenda est sexta decima pars circinationis lineæ totius rotundationis, centrumque conlocandum in meridiana linea, qua tangit circinationem, et signandum dextra ac sinistra in circinatione et meridiana et septentrionali parte. tunc ex signis his quattuor per centrum medium decusatim lineæ ab extremis ad extremas circinationes perducendæ. ita austri et septentrionis habebitur octavæ partis designatio. reliquæ partes dextra ac sinistra tres et tres æquales his distribuendæ sunt, in tota rotundatione ut æquales divisiones octo ventorum designatæ sint in descriptione. tum per angulos inter duas ventorum regiones et platearum et angiportorum videntur deberi dirigi descriptiones. 8 His enim rationibus et ea divisione exclusa erit ex habitationibus et vicis ventorum vis molesta. cum enim plateæ contra directos ventos erunt conformatæ, ex aperto cæli spatio impetus ac flatus frequens conclusus in faucibus angiportorum vehementioribus viribus pervagabitur. quas ob res convertendæ sunt ab regionibus ventorum directiones vicorum, uti advenientes ad angulos insularum frangantur repulsique dissipentur. 9 Fortasse mirabuntur î, qui multa ventorum nomina noverunt, quod a nobis expositi sunt tantum octo esse venti. si autem animadverterint orbis terræ circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis æquinoctialis ex inclinatione cæli ab Eratosthene Cyrenæo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duûm milium stadiûm, quæ fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat. 10 Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet, circa africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiæ, ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et cæcias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiæ, euri vero medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus. sunt autem et alia plura nomina flatusque ventorum e locis aut fluminibus aut montium procellis tracta. 11 Præterea auræ matutinæ, qua sol, cum emergit, de subterranea parte versando pulsat æris umorem et impetu scandendo præurens exprimit aurarum antelucano impetu flatus. qui cum exorto sole permanserunt, euri venti tenent partes, et ea re, quod ex auris procreatur, ab Græcis εὖρος videtur esse appellatus, crastinusque dies propter auras matutinas αὔριον fertur esse vocitatus. sunt autem nonnulli, qui negant Eratosthenem potuisse veram mensuram orbis terræ colligere. quæ sive est certa sive non vera, non potest nostra scriptura non veras habere terminationes regionum, unde spiritus ventorum oriuntur. 12 Ergo si ita est, tantum erit, uti non certam mensuræ rationem sed aut maiores impetus aut minores habeant singuli venti. Quoniam hæc a nobis sunt breviter exposita, ut facilius intellegatur, visum est mihi in extremo volumine formas sive, uti Græci dicunt, σχήματα duo explicare, unum ita deformatum, ut appareat, unde certi ventorum spiritus oriantur, alterum, quemadmodum ab impetu eorum aversis directionibus vicorum et platearum evitentur nocentes flatus. erit autem in exæquata planitie centrum, ubi est littera A, gnomonis autem antemeridiana umbra, ubi est b, et a centro, ubi est A, diducto circino ad id signum umbræ, ubi est B, circumagatur linea rotundationis. reposito autem gnomone ubi antea fuerat, expectanda est, dum decrescat faciatque iterum crescendo parem antemeridianæ umbræ postmeridianam tangatque lineam rotundationis, ubi erit littera C. tunc a signo, ubi est B, et a signo, ubi est C, circino decusatim describatur, ubi erit D; deinde per decusationem et centrum, ubi est A, perducatur linea ad extremum, in qua linea erunt litteræ E et F. hæc linea erit index meridianæ et septentrionalis regionis. 13 Tunc circino totius rotundationis sumenda est pars XVI, circinique centrum ponendum est in meridiana linea, qua tangit rotundationem, ubi est littera E, et signandum dextra sinistra, ubi erunt litteræ G H. item in septentrionali parte centrum circini ponendum in rotundationis et septentrionali linea, ubi est littera F, et signandum dextra ac sinistra, ubi sunt litteræ I et K, et ab G ad K et ab H ad I per centrum lineæ perducendæ. ita quod erit spatium ab G ad H, erit spatium venti austri et partis meridianæ; item quod erit spatium ab I ad K, erit septentrionis. reliquæ partes dextra ter ac sinistra ter dividendæ sunt æqualiter, quæ sunt ad orientem, in quibus litteræ L M, et ab occidente, in quibus sunt litteræ N et O. ab M ad O et ab L ad N perducendæ sunt lineæ decusatim. et ita erunt æqualiter ventorum octo spatia in circumitione. quæ cum ita descripta erunt, in singulis angulis octagoni, cum a meridie incipiemus, inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et favonium N, inter favonium et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum divisiones.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑