Vitruvius, De architectura
1 Nunc de perductionibus ad habitationes moeniaque, ut fieri oporteat, explicabo. cuius ratio est prima perlibratio. libratur autem dioptris aut libris aquariis aut chorobate, sed diligentius efficitur per chorobaten, quod dioptræ libræque fallunt. chorobates autem est regula longa circiter pedum viginti. ea habet ancones in capitibus extremis æquali modo perfectos inque regulæ capitibus ad normam coagmentatos, et inter regulam et ancones a cardinibus compacta transversaria, quæ habent lineas ad perpendiculum recte descriptas pendentiaque ex regula perpendicula in singulis partibus singula, quæ, cum regula est conlocata æque, tangendo æque ac pariter lineas descriptionis indicant libratam conlocationem. 2 Sin autem ventus interpellaverit et motionibus lineæ non potuerint certam significationem facere, tunc habeat in superiore parte canalem longum pedes V, latum digitum, altum sesquidigitum, eoque aqua infundatur, et si æqualiter aqua canalis summa labra tanget, scietur esse libratum. item eo chorobate cum perlibratum ita fuerit, scietur, quantum habuerit fastigii. 3 Fortasse, qui Archimedis libros legit, dicet non posse fieri veram ex aqua librationem, quod ei placet aquam non esse libratam, sed sphæroides habere schema et ibi habere centrum, quo loci habet orbis terrarum. hoc autem, sive plana est aqua seu sphæroides, necesse est, ad extrema capita dextra ac sinistra, cum librata regula erit, pariter sustinere regulam aquam; sin autem proclinatum habuerit regulæ canalem, erit ex una parte, quæ erit altior, non in summis labris aqua; necesse est enim, quocumque aqua sit infusa, in medio inflationem curvaturamque habere, sed capita dextra ac sinistra inter se librata esse. exemplar autem chorobati erit in extremo volumine descriptum. et si erit fastigium magnum, facilior erit decursus aquæ; sin autem intervalla erunt lacunosa, substructionibus erit succurrendum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
