Vitruvius, De architectura
1 Cum ad regiones cæli ita ea fuerint disposita, tunc etiam animadvertendum est, quibus rationibus privatis ædificiis propria loca patribus familiarum et quemadmodum communia cum extraneis ædificari debeant. namque ex his quæ propria sunt, in ea non est potestas omnibus intro eundi nisi invitatis, quemadmodum sunt cubicula, triclinia, balneæ ceteraque, quæ easdem habent usus rationes. communia autem sunt, quibus etiam invocati suo iure de populo possunt venire, id est vestibula, cava ædium, peristylia, quæque eundem habere possunt usum. igitur îs, qui communi sunt fortuna, non necessaria magnifica vestibula nec tabulina neque atria, quod aliis officia præstant ambiundo neque ab aliis ambiuntur. 2 Qui autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula, tabernæ, in ædibus cryptæ, horrea, apothecæ ceteraque, quæ ad fructus servandos magis quam ad elegantiæ decorem possunt esse, ita sunt facienda. item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero, qui honores magistratusque gerundo præstare debent officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, silvæ ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectæ; præterea bybliothecas, pinacothecas, basilicas non dissimili modo quam publicorum operum magnificentia habeant comparatas, quod in domibus eorum sæpius et publica consilia et privata iudicia arbitriaque conficiuntur. 3 Ergo si his rationibus ad singulorum generum personas, uti in libro primo de decore est scriptum, ita disposita erunt ædificia, non erit quod reprehendatur; habebunt enim ad omnes res commodas et emendatas explicationes. earum autem rerum non solum erunt in urbe ædificiorum rationes, sed etiam ruri, præterquam quod in urbe atria proxima ianuis solent esse, ruri ab pseudourbanis statim peristylia, deinde tunc atria habentia circum porticus pavimentatas spectantes ad palæstras et ambulationes. Quoad potui urbanas rationes ædificiorum summatim perscribere, proposui; nunc rusticorum expeditionum apparationes, ut sint ad usum commodæ quibusque rationibus conlocare oporteat eas, dicam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
