Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 4, cap. 5

1 Regiones autem, quas debent spectare ædes sacræ deorum inmortalium, sic erunt constituendæ, uti, si nulla ratio inpedierit liberaque fuerit potestas, ædis signumque, quod erit in cella conlocatum, spectet ad vespertinam cæli regionem, uti, qui adierint ad aram immolantes aut sacrificia facientes, spectent ad partem cæli orientis et simulacrum, quod erit in æde, et ita vota suscipientes contueantur ædem et orientem cælum ipsaque simulacra videantur exaudientia contueri supplicantes et sacrificantes, quod aras omnes deorum necesse esse videatur ad orientem spectare. 2 Sin autem loci natura interpellaverit, tunc convertendæ sunt earum regionum constitutiones, uti quam plurima pars moenium e templis earum conspiciatur. item si secundum flumina ædis sacra fiet, ita uti Ægypto circa Nilum, ad fluminis ripas videntur spectare debere. similiter si circum vias publicas erunt ædificia deorum, ita constituantur, uti prætereuntes possint respicere et in conspectu salutationes facere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑