Vitruvius, De architectura
1 His perfectis in suis locis spiræ conlocentur, eæque ad symmetriam sic perficiantur, uti crassitudo cum plintho sit columnæ ex dimidia crassitudine proiecturamque, quam Græci ἐκφοράν vocitant, habeant S extantem: ita tum lata et longa erit columnæ crassitudinis unius et dimidiæ. 2 Altitudo eius, si atticurges erit, ita dividatur, ut superior pars tertia parte sit crassitudinis columnæ, reliquum plintho relinquatur. dempta plintho reliquum dividatur in partes quattuor, fiatque superior torus quartæ; reliquæ tres æqualiter dividantur, et una sit inferior torus, altera pars cum suis quadris scotia, quam Græci τροχίλον dicunt. 3 Sin autem ionicæ erunt faciendæ, symmetriæ earum sic erunt constituendæ, uti latitudo spiræ quoqueversus sit columnæ crassitudinis adiecta e crassitudine quarta et octava. altitudo ita uti atticurges; item et eius plinthos; reliquumque præter plinthum, quod erit tertia pars crassitudinis columnæ, dividatur in partes septem: inde trium partium torus, qui est in summo; reliquæ quattuor partes dividendæ sunt æqualiter, et una pars fiat cum suis astragalis et supercilio superior trochilus, altera pars inferiori trochilo relinquatur; sed inferior maior apparebit, ideo quod habebit ad extremam plinthum proiecturam. astragali faciendi sunt octavæ partis trochili. proiectura erit spiræ pars octava et sexta decuma pars crassitudinis columnæ. 4 Spiris perfectis et conlocatis columnæ sunt medianæ in pronao et postico ad perpendiculum medii centri conlocandæ, angulares autem quæque e regione earum futuræ sunt in lateribus ædis dextra ac sinistra, uti partes interiores, quæ ad parietes cellæ spectant, ad perpendiculum latus habeant conlocatum, exteriores autem partes †uti dicant se earum contracturam. sic enim erunt figuræ compositionis ædium contractura eius tali ratione exactæ. 5 Scapis columnarum statutis capitulorum ratio sic est habenda. si pulvinata erunt, his symmetriis conformabuntur, uti, quam crassus imus scapus fuerit addita octava decuma parte scapi, abacus habeat longitudinem et latitudinem; crassitudinem cum volutis eius dimidiam. recedendum autem est ab extremo abaco in interiorem partem frontibus volutarum parte duodevicensima et eius dimidia. tunc crassitudo dividenda est in partes novem et dimidiam, et secundum abacum in quattuor partibus volutarum secundum extremi abaci quadram lineæ demittendæ, quæ cathetoe dicuntur. tunc ex novem partibus et dimidia una pars et dimidia abaci crassitudo relinquatur, reliquæ octo volutis constituantur. 6 Tunc ab linea, quæ secundum abaci extremam partem demissa erit, in interiorem partem alia recedat unius et dimidiatæ partis latitudine. deinde hæ lineæ dividantur ita, ut quattuor partes et dimidia sub abaco relinquantur. tunc in eo loco, qui locus dividit quattuor et dimidiam et tres et dimidiam partem, centrum oculi conlocetur signeturque ex eo centro rotunda circinatio tam magna in diametro, quam una pars ex octo partibus est. ea erit oculi magnitudine, et in ea catheto respondens diametros agatur. tunc ab summo sub abaco inceptum schema volutæ in singulis tetrantorum actionibus dimidiatum oculi spatium minuatur, doneque in eundem tetrantem, qui subest, conveniat. 7 Capituli autem crassitudo sic est facienda, ut ex novem partibus et dimidia tres partes præpendeant infra astragalum summi scapi; cymatio, adempto abaco et canali, reliqua sit pars. proiectura autem cymatii habeat extra abaci quadram oculi magnitudinem. pulvinorum baltei ab abaco hanc habeant proiecturam, uti circini centrum unum cum sit positum in capituli tetrante et alterum diducatur ad extremum cymatium, circumactum balteorum extremas partes tangat. axes volutarum ne crassiores sint quam oculi magnitudo, volutæque ipsæ succidantur altitudinis suæ duodecimam partem. hæc erunt symmetriæ capitulorum, quæ columnæ futuræ sunt ab minimo ad pedes XXV. quæ supra erunt, reliqua habebunt ad eundem modum symmetrias, abacus autem erit longus et latus, quam crassa columna est ima adiecta parte VIIII, uti, quo minus habuerit altior columna contractum, eo ne minus habeat capitulum suæ symmetriæ proiecturam et in latitudine suæ partis adiectionem. 8 De volutarum descriptionibus, uti ad circinum sint recte involutæ, quemadmodum describantur, in extremo libro forma et ratio earum erit subscripta. Capitulis perfectis, deinde in scapis columnarum non ad libellam sed ad æqualem modulum conlocatis, ut, quæ adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat symmetria epistyliorum, epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnæ fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imæ columnæ; item siab XV pedibus ad XX, columnæ altitudo dimetiatur in partes tredecim, et unius partis altitudo epistylii fiat; item si XX ad XXV pedes, dividatur altitudo in partes XII et semissem, et eius una pars epistylium in altitudine fiat; item si ab XXV pedibus ad XXX, dividatur in partes XII, et eius una pars altitudo fiat. item si quæ altiores erunt, rata parte ad eundem modum ex altitudine columnarum expediendæ sunt altitudines epistyliorum. 9 Quo altius enim scandit oculi species, non facile persecat æris crebritatem; dilapsa itaque altitudinis spatio et viribus exuta incertam modulorum renuntiat sensibus quantitatem. quare semper adiciendum est rationis supplementum in symmetriarum membris, ut, cum fuerint aut altioribus locis opera aut etiam ipsa colossicotera, habeant magnitudinum rationem. epistylii latitudo in imo, quod supra capitulum erit, quanta crassitudo summæ columnæ sub capitulo erit, tanta fiat; summum, quantum imus scapus. 10 Cymatium epistylii septima parte suæ altitudinis est faciendum, et in proiectura tantundem. reliqua pars præter cymatium dividenda est in partes XII, et earum trium ima fascia est facienda, secunda IIII, summa V. item zophorus supra epistylium quarta parte minus altus quam epistylium; sin autem sigilla designari oportuerit, quarta parte altior quam epistylium, uti auctoritatem habeant scalpturæ. cymatium suæ altitudinis partis septimæ; proiecturæ cymatiûm quantum crassitudo. 11 Supra zophorum denticulus est faciendus tam altus quam epistylii media fascia; proiectura eius quantum altitudo. intersectio, quæ græce μετόπη dicitur, sic est dividenda, uti denticulus altitudinis suæ dimidiam partem habeat in fronte, cavus autem intersectionis huius frontis e tribus duas partes; huius cymatium altitudinis eius sextam partem. corona cum suo cymatio, præter simam, quantum media fascia epistylii; proiectura coronæ cum denticulo facienda est, quantum erit altitudo a zophoro ad summum coronæ cymatium; et omnino omnes ecphoræ venustiorem habeant speciem, quæ quantum altitudinis tantundem habent proiecturæ. 12 Tympani autem, quod est in fastigio, altitudo sic est facienda, uti frons coronæ ab extremis cymatiis tota dimetiatur in partes novem et ex eis una pars in medio cacumini tympani constituatur, dum contra epistylia columnarumque hypotrachelia ad perpendiculum respondeant. coronæque supra æqualiter imis præter simas sunt conlocandæ. insuper coronas simæ, quas Græci ἐπαιετίδες dicunt, faciendæ sunt altiores octava parte coronarum altitudinis. acroteria angularia tam alta, quantum est tympanum medium, mediana altiora octava parte quam angularia. 13 Membra omnia, quæ supra capitula columnarum sunt futura, id est epistylia, zophora, coronæ, tympana, fastigia, acroteria, inclinanda sunt in fronte suæ cuiusque altitudinis parte XII, ideo quod, cum steterimus contra frontes, ab oculo lineæ duæ si extensæ fuerint et una tetigerit imam operis partem, altera summam, quæ summam tetigerit, longior fiet. ita quo longior visus linea in superiorem partem procedit, resupinatam facit eius speciem. cum autem, uti supra scriptum est, in fronte inclinata fuerint, tunc in aspectu videbuntur esse ad perpendiculum et normam. 14 Columnarum striæ faciendæ sunt XXIIII ita excavatæ, uti norma in cavo striæ cum fuerit coniecta, circumacta anconibus angulos striarum dextra ac sinistra tangat cacumenque normæ circum rotundationem tangendo pervagari possit. crassitudines striarum faciendæ sunt, quantum adiectio in media columna ex descriptione invenietur. 15 In simis, quæ supra coronam in lateribus sunt ædium, capita leonina sunt scalpenda, disposita ita, uti contra columnas singulas primum sint designata, cetera æquali modo disposita, uti singula singulis mediis tegulis respondeant. hæc autem, quæ erunt contra columnas, perterebrata sint ad canalem, qui excipit e tegulis aquam cælestem; mediana autem sint solida, uti, quæ cadit vis aquæ per tegulas in canalem, ne deiciatur per intercolumnia neque transeuntes perfundat, sed quæ sunt contra columnas, videantur emittere vomentia ructus aquarum ex ore. Ædium ionicarum, quam apertissime potui, dispositiones hoc volumine scripsi; doricarum autem et corinthiarum quæ sint proportiones, insequenti libro explicabo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
