Vitruvius, De architectura
1 De harenæ copiis cum habeatur explicatum, tum etiam de calce diligentia est adhibenda, uti de albo saxo aut silice coquatur; et quæ erit ex spisso et duriore, erit utilis in structura, quæ autem ex fistuloso, in tectoriis. cum ea erit extincta, tunc materia ita misceatur, ut, si erit fossicia, tres harenæ et una calcis infundatur; si autem fluviatica aut marina, duo harenæ, una calcis coiciatur. ita enim erit iusta ratio mixtionis temperaturæ. etiam in fluviatica aut marina si qui testam tunsam et succretam ex tertia parte adiecerit, efficiet materiæ temperaturam ad usum meliorem. 2 Quare autem cum recipit aquam et harenam calx, tunc confirmat structuram, hæc esse causa videtur, quod e principiis, uti cetera corpora, ita et saxa sunt temperata. et quæ plus habent æris, sunt tenera; quæ aquæ, lenta sunt ab umore; quæ terræ, dura; quæ ignis, fragiliora. itaque ex his saxa si, antequam coquantur, contusa minute mixta harenæ in structuram coiciantur, non solidescunt nec eam poterunt continere. cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi fervore correpta amiserint pristinæ soliditatis virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus. 3 (ideo autem, quo pondere saxa coiciuntur in fornacem, cum eximuntur, non possunt ad id respondere, sed cum expenduntur, permanente ea magnitudine, excocto liquore circiter tertia parte ponderis inminuta esse inveniuntur.) Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et ær cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinctus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem. igitur cum patent foramina eorum et raritates, harenæ mixtionem in se corripiunt et ita cohærescunt siccescendoque cum cæmentis coeunt et efficiunt structurarum soliditatem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
