Vitruvius, De architectura
1 Distribuitur autem longitudo ædis, uti latitudo sit longitudinis dimidiæ partis, ipsaque cella parte quarta longior sit, quam est latitudo, cum pariete, qui paries valvarum habuerit conlocationem. reliquæ tres partes pronai ad antas parietum procurrant, quæ antæ columnarum crassitudinem habere debent. et si ædes erit latitudine maior quam pedes XX, duæ columnæ inter duas antas interponantur, quæ disiungant pteromatos et pronai spatium. item intercolumnia tria, quæ erunt inter antas et columnas, pluteis marmoreis sive ex intestino opere factis intercludantur, ita uti fores habeant, per quas itinera pronao fiant. 2 Item si maior erit latitudo quam pedes XL, columnæ contra regiones columnarum, quæ inter antas sunt, introrsus conlocentur. et hæ altitudinem habeant æque quam quæ sunt in fronte, crassitudines autem earum extenuentur his rationibus, uti, si octava parte erunt quæ sunt in fronte, hæ fiant X parte, sin autem VIIII aut decima, pro rata parte. in concluso enim ære si quæ extenuatæ erunt, non discernentur. sin autem videbuntur graciliores, cum exterioribus fuerint striæ XX aut XXIIII, in his faciendæ erunt XXVIII aut XXXII. ita quod detrahitur de corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur ratione, quo minus videatur, et ita exæquabitur dispari ratione columnarum crassitudo. 3 Hoc autem efficit ea ratio, quod oculus plura et crebriora signa tangendo maiore visus circumitione pervagatur. namque si duæ columnæ æque crassæ lineis circummetientur, e quibus una sit non striata, altera striata, et circa striglium cava et angulos striarum linea corpora tangat, tametsi columnæ æque crassæ fuerint, lineæ, quæ circumdatæ erunt, non erunt æquales, quod striarum et striglium circuitus maiorem efficit lineæ longitudinem. sin autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum temperaturam. 4 Ipsius autem cellæ parietum crassitudinem pro rata parte magnitudinis fieri oportet, dum antæ eorum crassitudinibus columnarum sint æquales. et si ex structis futuri sunt, quam minutissimis cæmentis struantur, sin autem quadrato saxo aut marmore, maxime modicis paribusque videtur esse faciundum, quod media coagmenta medii lapides continentes firmiorem facient omnis operis perfectionem. item circum coagmenta et cubilia eminentes expressiones graphicoteran efficient in aspectu delectationem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
