Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 2, cap. 4

1 In cæmenticiis autem structuris primum est de harena quærendum, ut ea sit idonea ad materiem miscendam neque habeat terram commixtam. genera autem harenæ fossiciæ sunt hæc: nigra, cana, rubra, carbunculus. ex his quæ in manu confricata fecerit stridorem, erit optima; quæ autem terrosa fuerit, non habebit asperitatem. item si in vestimentum candidum ea coniecta fuerit, postea excussa vel icta id non inquinarit neque ibi terra subsiderit, erit idonea. 2 Sin autem non erunt harenaria, unde fodiatur, tum de fluminibus aut e glarea erit excernenda, non minus etiam de litore marino. sed ea in structuris hæc habet vitia: difficulter siccescit, neque onerari se continenter paries patitur, nisi intermissionibus requiescat, neque concamerationes recipit. marina autem hoc amplius, quod etiam parietes, cum in îs tectoria facta fuerint, remittente se salsugine eorum dissolvuntur. 3 Fossiciæ vero celeriter in structuris siccescunt, et tectoria permanent, et concamerationes patiuntur, sed eæ, quæ sunt de harenariis recentes. si enim exemptæ diutius iacent, ab sole et luna et pruina concoctæ resolvuntur et fiunt terrosæ. ita cum in structuram coiciuntur, non possunt continere cæmenta, sed ea ruunt et labuntur oneraque parietes non possunt sustinere. recentes autem fossiciæ cum in structuris tantas habeant virtutes, eæ in tectoriis ideo non sunt utiles, quod pinguitudini eius calx commixta propter vehementiam non potest sine rimis inarescere. fluviatica vero propter macritatem uti signinum liaculorum subactionibus in tectorio recipit soliditatem.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑