Vitruvius, De architectura
1 In ipsis vero moenibus ea erunt principia. primum electio loci saluberrimi. is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus regionesque cæli spectans neque æstuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur palustris vicinitas. cum enim auræ matutinæ cum sole oriente ad oppidum pervenient et his ortæ nebulæ adiungentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent, efficient locum pestilentem. item si secundum mare erunt moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem, non erunt salubria, quod per æstatem cælum meridianum sole exoriente calescit, meridie ardet; item quod spectat ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, vespere fervet. 2 Igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora, quæ in his locis sunt, vitiantur. hoc autem licet animadvertere etiam ex îs, quæ non sunt animalia. in cellis enim vinariis tectis lumina nemo capit a meridie nec ab occidente, sed a septentrione, quod ea regio nullo tempore mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis. ideo etiam ea granaria, quæ ad solis cursum spectant, bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma, quæ non in ea parte cæli ponuntur, quæ est aversa a solis cursu, non diu servantur. 3 Nam semper calor cum excoquit e rebus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo naturales virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes efficit inbecillas. ut etiam in ferro animadvertimus, quod, quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit, uti in omne genus formæ faciliter fabricetur; et idem, cum molle et candens refrigeretur tinctum frigida, redurescit et restituitur in antiquam proprietatem. 4 Licet etiam considerare hæc ita esse ex eo, quod æstate non solum in pestilentibus locis sed etiam in salubribus omnia corpora calore fiant inbecilla, et per hiemem etiam quæ pestilentissimæ sint regiones efficiantur salubres, ideo quod a refrigerationibus solidantur. non minus etiam quæ ab frigidis regionibus corpora traducuntur in calidas, non possunt durare sed dissolvuntur; quæ autem ex calidis locis sub septentrionum regiones frigidas, non modo non laborant inmutatione loci valetudinibus sed etiam confirmantur. 5 Quare cavendum esse videtur in moenibus conlocandis ab îs regionibus, quæ caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere. namque e principiis, quæ Græci στοιχεῖα appellant, ut omnia, corpora sunt composita, id est e calore et umore, terreno et ære, et ita mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates. 6 Ergo in quibusvis corporibus cum exsuperat e principiis calor, tunc interficit dissolvitque cetera fervore. hæc autem vitia efficit fervidum ab certis partibus cælum, cum insidit in apertas venas plus quam patitur e mixtionibus naturali temperatura corpus. item si umor occupavit corporum venas inparesque eas fecit, cetera principia liquido corrupta diluuntur, et dissolvuntur compositionibus virtutes. item hæc e refrigerationibus umoris ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus. non minus æris etiamque terreni in corpore naturalis compositio augendo aut minuendo infirmat cetera, principia terrena cibi plenitate, ær gravitate cæli. 7 Sed si qui voluerit diligentius hæc sensu percipere, animadvertat attendatque naturas avium et piscium et terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturæ. aliam enim mixtionem habet genus avium, aliam piscium, longe aliter terrestrium natura. volucres minus habent terreni, minus umoris, caloris temperate, æris multum; igitur levioribus principiis compositæ facilius in æris impetum nituntur. aquatiles autem piscium naturæ, quod temperatæ sunt a calido plurimumque ex æris et terreni principiis sunt compositæ, sed umoris habent oppido quam paulum, quo minus habent e principiis umoris in corpore, facilius in umore perdurant; itaque cum ad terram perducuntur, animam cum aqua relinquunt. item terrestria, quod e principiis ab ære caloreque sunt temperata minusque habent terreni plurimumque umoris, quod abundant umidæ partes, non diu possunt in aqua vitam tueri. 8 Ergo si hæc ita videntur, quemadmodum proposuimus, et e principiis animalium corpora composita sensu percipimus et e superationibus aut defectionibus ea laborare dissolvique iudicamus, non dubitamus, quin diligentius quæri oporteat, uti temperatissimas cæli regiones eligamus, cum quærenda fuerit in moenium conlocationibus salubritas. 9 Itaque etiam atque etiam veterem revocandam censeo rationem. maiores enim pecoribus immolatis, quæ pascebantur in îs locis, quibus aut oppida aut castra stativa constituebantur, inspiciebant iocinera, et si erant livida et vitiosa primo, alia immolabant dubitantes, utrum morbo an pabuli vitio læsa essent. cum pluribus experti erant et probaverant integram et solidam naturam iocinerum ex aqua et pabulo, ibi constituebant munitiones; si autem vitiosa inveniebant, iudicio transferebant item humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in his locis aquæ cibique copiam, et ita transmigrabant et mutabant regiones quærentes omnibus rebus salubritatem. 10 Hoc autem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprietates terræ videantur, licet animadvertere et cognoscere ex agris Cretensium, qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretæ inter duas civitates Gnoson et Gortynam. dextra enim et sinistra eius fluminis pascuntur pecora; sed ex his quæ pascuntur proxime Gnoson siquæ autem ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem splenem. unde etiam medici quærentes de ea re invenerunt in his locis herbam, quam pecora rodendo inminuerunt lienes. ita eam herbam colligendo curant lienosos hoc medicamento, quod etiam Cretenses ἄσπληνον vocitant. ex eo licet scire cibo atque aqua proprietates locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse. 11 Item si in paludibus moenia constituta erunt, quæ paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septentrionem aut inter septentrionem et orientem, eæque paludes excelsiores fuerint quam litus marinum, ratione videbuntur esse constituta. fossis enim ductis fit aquæ exitus ad litus, et mare tempestatibus actum in paludes redundantia motionibus concitata marisque mixtionibus non patitur bestiarum palustrium genera ibi nasci, quæque de superioribus locis natando proxime litus perveniunt, inconsueta salsitudine necantur. exemplar autem huius rei Gallicæ paludes possunt esse, quæ circumcingunt Altinum, Ravennam, Aquileiam, aliaque quæ in eiusmodi locis municipia sunt proxima paludibus, quod his rationibus habent incredibilem salubritatem. 12 Quibus autem insidentes sunt paludes et non habent exitus profluentes neque per flumina neque per fossas, uti Pomptinæ, stando putescunt et umores graves et pestilentes in îs locis emittunt. Item in Apulia oppidum Salpia vetus, quod Diomedes ab Troia rediens constituit sive, quemadmodum nonnulli scripserunt, Elpias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat conlocatum, ex quo incolæ quotannis ægrotando laborantes aliquando pervenerunt ad M. Hostilium ab eoque publice petentes impetraverunt, ut is idoneum locum ad moenia transferenda conquireret eligeretque. tunc is moratus non est, sed statim rationibus doctissime quæsitis secundum mare mercatus est possessionem loco salubri ab senatuque populoque Romano petît, ut liceret transferre oppidum, constituitque moenia et areas divisit nummoque sestertio singulis municipibus mancipio dedit. his confectis lacum aperuit in mare et portum e lacu municipio perfecit. itaque nunc Salpini quattuor milia passus progressi ab oppido veteri habitant in salubri loco.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
