Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Vitruvius, De architectura

lib. 4, cap. 3

1 Nonnulli antiqui architecti negaverunt dorico genere ædes sacras oportere fieri, quod mendosæ et disconvenientes in his symmetriæ conficiebantur. itaque negavit Arcesius, item Pytheos, non minus Hermogenes. nam is cum paratam habuisset marmoris copiam in doricæ ædis perfectionem, commutavit ex eadem copia et eam ionicam Libero Patri fecit. sed tamen non quod invenusta est species aut genus aut formæ dignitas, sed quod inpedita est distributio et incommoda in opere triglyphorum et lacunariorum distributione. 2 Namque necesse est triglyphos constitui contra medios tetrantes columnarum, metopasque, quæ inter triglyphos fient, æque longas esse quam altas. contraque in angulares columnas triglyphi in extremis partibus constituuntur et non contra medios tetrantes. ita metopæ, quæ proximæ ad angulares triglyphos fiunt, non exeunt quadratæ sed oblongiores triglyphi dimidia latitudine. at qui metopas æquales volun facere, intercolumnia extrema contrahunt triglyphi dimidia latitudine. hoc autem, sive metoparum longitudinibus sive intercolumniorum contractionibus efficietur, est mendosum. quapropter antiqui vitare visi sunt in ædibus sacris doricæ symmetriæ rationem. 3 Nos autem exponimus, uti ordo postulat, quemadmodum a præceptoribus accepimus, uti, si qui voluerit his rationibus attendens ita ingredi, habeat proportiones explicatas, quibus emendatas et sine vitiis efficere possit ædium sacrarum dorico more perfectiones. frons ædis doricæ in loco, quo columnæ constituuntur, dividatur, si tetrastylos erit, in partes XXVII, si hexastylos,XXXXII. ex his pars una erit modulus, qui græce ἐμβάτης dicitur, cuius moduli constitutione ratiocinationibus efficiuntur omnis operis distributiones. 4 Crassitudo columnarum erit duorum modulorum, altitudo cum capitulo XIIII. capituli crassitudo unius moduli, latitudo duorum et moduli sextæ partis. crassitudo capituli dividatur in partes tres, e quibus una plinthus cum cymatio fiat, altera echinus cum anulis, tertia hypotrachelion. contrahatur columna ita, uti in tertio libro de ionicis est scriptum. epistylii altitudo unius moduli cum tænia et guttis; tænia moduli septima; guttarum longitudo sub tænia contra triglyphos alta cum regula parte sexta moduli præpendeat. item epistylii latitudo ima respondeat hypotrachelio summæ columnæ. supra epistylium conlocandi sunt triglyphi cum suis metopis, alti unius et dimidiati moduli, lati in fronte unius moduli, ita divisi, ut in angularibus columnis et in mediis contra tetrantes medios sint conlocati, et intercolumniis reliquis bini, in mediis pronao et postico terni. ita relaxatis mediis intervallis sine inpeditionibus aditus accedentibus erit ad deorum simulacra. 5 Triglyphorum latitudo dividatur in partes sex, ex quibus partibus quinque in medio, duæ dimidiæ dextra ac sinistra designentur regula. una in medio deformetur femur, quod græce μηρός dicitur; secundum eam canaliculi ad normæ cacumen inprimantur; ex ordine eorum dextra ac sinistra altera femina constituantur; in extremis partibus semicanaliculi intervertantur. triglyphis ita conlocatis, metopæ, quæ sunt inter triglyphos, æque altæ sint quam longæ; item in extremis angulis hemimetopia sint inpressa dimidia moduli latitudine. ita enim erit, ut omnia vitia et metoparum et intercolumniorum et lacunariorum, quod æquales divisiones factæ erunt, emendentur. 6 Triglyphi capitula sexta parte moduli sunt faciunda. supra triglyphorum capitula corona est conlocanda in proiectura dimidiæ et sextæ partis habens cymatium doricum in imo, alterum in summo. item cum cymatiis corona crassa ex dimidia moduli. dividendæ autem sunt in corona ima ad perpendiculum triglyphorum et medias metopas viarum directiones et guttarum distributiones, ita uti guttæ sex in longitudinem, tres in latitudinem pateant. reliqua spatia, quod latiores sunt metopæ quam triglyphi, pura relinquantur aut †flumina scalpantur, ad ipsumque mentum coronæ incidatur linea quæ scotia dicitur. reliqua omnia, tympana, simæ, coronæ, quemadmodum supra scriptum est in ionicis, ita perficiantur. 7 Hæc ratio in operibus diastylis erit constituta. si vero systylon et monotriglyphon opus erit faciundum, frons ædis, si tetrastylos erit, dividatur in partes XVIIII S, si hexastylos erit, dividatur in partes XXVIIII S. ex his pars una erit modulus, ad quem, uti supra scriptum est, dividantur. 8 Ita supra singula epistylia et metopæ et triglyphi bini erunt conlocandi, in angularibus hoc amplius dimidiatus et, quantum est spatium hemitriglyphi, id accedit. in mediano contra fastigium trium triglyphorum et trium metoparum spatium distabit, quo latius medium intercolumnium accedentibus ad ædem habeat laxamentum et adversus simulacra deorum aspectus dignitatem. 9 Columnas autem striari XX striis oportet. quæ si planæ erunt, angulos habeant XX designatos. sin autem excavabuntur, sic est forma facienda, ita uti quam magnum est intervallum striæ, tam magnis striaturæ paribus lateribus quadratum describatur; in medio autem quadrato circini centrum conlocetur et agatur linea rotundationis, quæ quadrationis angulos tangat, et quantum erit curvaturæ inter rotundationem et quadratam descriptionem, tantum ad formam excaventur. ita dorica columna sui generis striaturæ habebit perfectionem. 10 De adiectione eius, qua media adaugetur, uti in tertio volumine de ionicis est perscripta, ita et in his transferatur. Quoniam exterior species symmetriarum et corinthiorum et doricorum et ionicorum est perscripta, necesse est etiam interiores cellarum pronaique distributiones explicare.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑