Vitruvius, De architectura
1 Species autem ædium sunt quinque, quarum ea sunt vocabula: pycnostylos, id est crebris columnis, systylos paulo remissioribus, diastylos amplius quam oportet inter se diductis, aræostylos spatiis intercolumniorum patentibus rare, eustylos intervallorum iusta distributione. 2 Ergo pycnostylos est, cuius intercolumnio unius et dimidiatæ columnæ crassitudo interponi potest, quemadmodum est divi Iulii et in Cæsaris foro Veneris et si quæ aliæ sic sunt compositæ. item systylos est, in qua duarum columnarum crassitudo in intercolumnio poterit conlocari, et spirarum plinthides æque magnæ sint ei spatio, quod fuerit inter duas plinthides, quemadmodum est Fortunæ Equestris ad theatrum lapideum reliquæque, quæ eisdem rationibus sunt compositæ. 3 Hæc utraque genera vitiosum habent usum. matres enim familiarum cum ad supplicationem gradibus ascendunt, non possunt per intercolumnia amplexæ adire, nisi ordines fecerint; item valvarum aspectus abstruditur columnarum crebritate ipsaque signa obscurantur; item circa ædem propter angustias inpediuntur ambulationes. 4 Diastyli autem hæc erit compositio, cum trium columnarum crassitudinem intercolumnio interponere possumus, tamquam est Apollinis et Dianæ ædis. hæc dispositio hanc habet difficultatem, quod epistylia propter intervallorum magnitudinem franguntur. 5 In aræostylis autem nec lapideis nec marmoreis epistyliis uti datur, sed inponendæ de materia trabes perpetuæ. et ipsarum ædium species sunt varicæ, barycephalæ, humiles, latæ, ornanturque signis fictilibus aut æreis inauratis earum fastigia tuscanico more, uti est ad Circum Maximum Cereris et Herculis Pompeiani, item Capitolii. 6 Reddenda nunc est eustyli ratio, quæ maxime probabilis et ad usum et ad speciem et ad firmitatem rationes habet explicatas. namque facienda sunt in intervallis spatia duarum columnarum et quartæ partis columnæ crassitudinis, mediumque intercolumnium unum, quod erit in fronte, alterum, quod in postico, trium columnarum crassitudine. sic enim habebit et figurationis aspectum venustum et aditus usum sine inpeditionibus et circa cellam ambulatio auctoritatem. 7 Huius autem rei ratio explicabitur sic. frons loci quæ in æde constituta fuerit, si tetrastylos facienda fuerit, dividatur in partes XI S præter crepidines et proiecturas spirarum; si sex erit columnarum, in partes XVIII; si octastylos constituetur, dividatur in XXIV et semissem. item ex his partibus sive tetrastyli sive hexastyli sive octastyli una pars sumatur, eaque erit modulus. cuius moduli unus erit crassitudinis columnarum. intercolumnia singula, præter media, modulorum duorum et moduli quartæ partis; mediana in fronte et postico singula ternûm modulorum. ipsarum columnarum altitudo modulorum VIIII et dimidiæ moduli partis. ita ex ea divisione intercolumnia altitudinesque columnarum habebunt iustam rationem. 8 Huius exemplar Romæ nullum habemus, sed in Asia Teo hexastylon Liberi Patris. Eas autem symmetrias constituit Hermogenes, qui etiam primus invenit octastylon pseudodipterive rationem. ex dipteri enim ædis symmetria distulit interiores ordines columnarum XXXIV eaque ratione sumptus operasque compendii fecit. is in medio ambulationi laxamentum egregie circa cellam fecit de aspectuque nihil inminuit, sed sine desiderio supervacuorum conservavit auctoritatem totius operis distributione. 9 Pteromatos enim ratio et columnarum circum ædem dispositio ideo est inventa, ut aspectus propter asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem, præterea, si ex improviso imbrium aquæ vis occupaverit et intercluserit hominum multitudinem, ut habeat in æde circaque cellam cum laxamento liberam moram. hæc autem ut explicantur in pseudodipteris ædium dispositionibus! quare videtur acuta magnaque sollertia effectus operum Hermogenes fecisse reliquisseque fontes, unde posteri possent haurire disciplinarum rationes. 10 Ædibus aræostylis columnæ sic sunt faciendæ, uti crassitudines earum sint partis octavæ ad altitudines. item in diastylo dimetienda est altitudo columnæ in partes octo et dimidiam, et unius partis columnæ crassitudo conlocetur. in systylo altitudo dividatur in novem et dimidiam partem, et ex eis una ad crassitudinem columnæ detur. item in pycnostylo dividenda est altitudo in partes decem, et eius una pars facienda est columnæ crassitudo. eustyli autem ædis columnæ, uti systyli, in novem partes altitudo dividatur et dimidiam partem, et eius una pars constituatur in crassitudine imi scapi. ita habebitur pro rata parte intercolumniorum ratio. 11 Quemadmodum enim crescunt spatia inter columnas, proportionibus adaugendæ sunt crassitudines scaporum. namque si in aræostylo nona aut decima pars crassitudinis fuerit, tenuis et exilis apparebit, ideo quod per latitudinem intercolumniorum ær consumit et inminuit aspectu scaporum crassitudinem. contra vero pycnostylis si octava pars crassitudinis fuerit, propter crebritatem et angustias intercolumniorum tumidam et invenustam efficiet speciem. itaque generis operis oportet persequi symmetrias. etiamque angulares columnæ crassiores faciendæ sunt ex sua diametro quinquagesima parte, quod eæ ab ære circumciduntur et graciliores videntur esse aspicientibus. ergo quod oculus fallit, ratiocinatione est exæquandum. 12 Contracturæ autem in summis columnarum hypotracheliis ita faciendæ videntur, uti, si columna sit ab minimo ad pedes quinos denos, ima crassitudo dividatur in partes sex et earum partium quinque summa constituatur. item quæ erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti, scapus imus in partes sex et semissem dividatur, earumque partium quinque et semisse superior crassitudo columnæ fiat. item quæ erunt a pedibus viginti ad pedes triginta, scapus imus dividatur in partes septem, earumque sex summa contractura perficiatur. quæ autem ab triginta pedibus ad quadraginta alta erit, ima dividatur in partes septem et dimidiam; ex his sex et dimidiam in summo habeat contracturæ rationem. quæ erunt ab quadraginta pedibus ad quinquaginta, item dividendæ sunt in octo partes, et earum septem in summo scapo sub capitulo contrahantur. item si quæ altiores erunt, eadem ratione pro rata constituantur contracturæ. 13 Hæc autem propter altitudinis intervallum scandentis oculi species adiciuntur crassitudinibus temperaturæ. venustates enim persequitur visus, cuius si non blandimur voluptati proportione et modulorum adiectionibus, uti quod fallitur temperatione adaugeatur, vastus et invenustus conspicientibus remittetur aspectus. de adiectione, quæ adicitur in mediis columnis, quæ apud Græcos ἔντασις appellatur, in extremo libro erit forma et ratio eius, quemadmodum mollis et conveniens efficiatur, subscripta.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
