Vitruvius, De architectura
1 Ædium autem principia sunt, e quibus constat figurarum aspectus, ea: primum in antis, quod græce ναὸς ἐν παραστάσιν dicitur, deinde prostylos, amphiprostylos, peripteros, pseudodipteros, dipteros, hypæthros. horum exprimuntur formationes his rationibus. 2 In antis erit ædes, cum habebit in fronte antas parietum, qui cellam circumcludunt, et inter antas in medio columnas duas supraque fastigium symmetria ea conlocatum, quæ in hoc libro fuerit perscripta. huius autem exemplar erit ad Tres Fortunas extribus quod est proxime portam Collinam. 3 Prostylos omnia habet quemadmodum in antis, columnas autem contra antas angulares duas supraque epistylia, quemadmodum et in antis, et dextra ac sinistra in versuris singula. huius exemplar est in insula Tiberina in æde Iovis et Fauni. 4 amphiprostylos omnia habet ea, quæ prostylos, prætereaque habet in postico ad eundem modum columnas et fastigium. 5 Peripteros autem erit, quæ habebit in fronte et postico senas columnas, in lateribus cum angularibus undenas. ita autem sint hæ columnæ conlocatæ, ut intercolumnii latitudinis intervallum sit a parietibus circum ad extremos ordines columnarum, habeatque ambulationem circa cellam ædis, quemadmodum est sine postico in porticu Metelli Iovis Statoris Hermodori et Mariana Honoris et Virtutis a Mucio facta. 6 Pseudodipteros autem sic conlocatur, ut in fronte et postico sint columnæ octonæ, in lateribus cum angularibus quinæ denæ. sint autem parietes cellæ contra quaternas columnas medianas in fronte et postico. ita duorum intercolumniorum et imæ crassitudinis columnæ spatium erit ab parietibus circa ad extremos ordines columnarum. huius exemplar Romæ non est, sed Magnesiæ Dianæ Hermogenis Alabandei et Apollinis a Menesthe facta. 7 Dipteros autem octastylos et pronao et postico, sed circa ædem duplices habet ordines columnarum, uti est ædis Quirini dorica et Ephesi Dianæ ionica a Chersiphrone constituta. 8 Hypæthros vero decastylos est in pronao et postico. reliqua omnia eadem habet quæ dipteros, sed interiore parte columnas in altitudine duplices, remotas a parietibus ad circumitionem ut porticus peristyliorum. medium autem sub divo est sine tecto. aditus valvarum ex utraque parte in pronao et postico. huius item exemplar Romæ non est, sed Athenis octastylos ex templo Olympio.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
