Vitruvius, De architectura
1 Thales primum aquam putavit omnium rerum esse principium; Heraclitus Ephesius, qui propter obscuritatem scriptorum a Græcis σκοτεινὸς est appellatus, ignem; Democritus quique est eum secutus Epicurus atomos, quas nostri insecabilia corpora, nonnulli individua vocitaverunt; Pythagoreorum vero disciplina adiecit ad aquam et ignem æra et terrenum. ergo Democritus, etsi non proprie res nominavit sed tantum individua corpora proposuit, ideo ea ipsa dixisse videtur, quod ea, cum sint disiuncta, nec læduntur nec interitionem recipiunt nec sectionibus dividuntur, sed sempiterno ævo perpetuo infinitam retinent 2 in se soliditatem. ex his ergo congruentibus cum res omnes coire nascique videantur et hæ in infinitis generibus rerum naturæ sint disparatæ, putavi oportere de varietatibus et discriminibus usus earum quasque haberent in ædificiis qualitates exponere, uti, cum fuerint notæ, non habeant qui ædificare cogitant errorem, sed aptas ad usum copias ædificiis comparent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
