Vitruvius, De architectura
1 Est autem et aliud genus testudinis, quod reliqua omnia habet, quemadmodum quæ supra scripta sunt, præter capreolos, sed habet circa pluteum et pinnas ex tabulis et superne subgrundas proclinatas, supraque tabulis et coriis firmiter fixis continentur. insuper vero argilla cum capillo subacta ad eam crassitudinem inducatur, ut ignis omnino non possit ei machinæ nocere. possunt autem, si opus fuerit, eæ machinæ ex VIII rotis esse, si ad loci naturam ita opus fuerit temperare. quæ autem testudines ad fodiendum comparantur ( ὀρυκτίδες græce dicuntur), cetera omnia habent, uti supra scriptum est, frontes vero earum fiunt quemadmodum anguli trigoniorum, uti a muro tela cum in eas mittantur, non planis frontibus excipiant plagas sed ab lateribus labentes, sine periculoque fodientes, qui intus sunt, tueantur. 2 Non mihi etiam videtur esse alienum de testudine, quam Hegetor Byzantius fecit, quibus rationibus sit facta, exponere. fuerat enim eius baseos longitudo pedum LXIII, latitudo XLII. arrectaria, quæ supra compactionem erant quattuor conlocata, ex binis tignis fuerant compacta, in altitudinibus singula pedum XXXVI, crassitudine palmopedali, latitudine sesquipedali. basis eius habuerat rotas VIII, quibus agebatur. fuerat autem earum altitudo pedum VI S÷, crassitudo pedum iii, ita fabricata triplici materia: alternis se contra subscudibus inter se coagmentatæ lamnisque ferreis ex frigido ductis alligatæ, 3 Eæ in arbusculis, sive amaxopodes dicuntur, habuerant versationes. ita supra transtrorum planitiem, quæ supra basim fuerat, postes erant erecti pedes XVIII, latitudine S÷, crassitudine FZ, distantes inter se IS÷. supra eos trabes circumclusæ continebant totam compactionem latæ pede I, crassæ S÷. supra eam capreoli extollebantur altitudine pedum XII; supra capreolos tignum conlocatum coniungebat capreolorum compactiones. item fixa habuerant lateraria in transverso, quibus insuper contabulatio circumdata contegebat inferiora. 4 Habuerat autem mediam contabulationem supra trabiculas, ubi scorpiones et catapultæ conlocabantur. erigebantur et arrectaria duo compacta pedum XXXXV, crassitudine sesquipedali, latitudine ΡΙΙ , coniuncta capitibus transversario cardinato tigno et altero mediano inter duos scapos cardinato et lamnis ferreis religato. quo insuper conlocata erat alternis materies inter scapos et transversarium traiecta e cheloniis et anconibus firmiter inclusa. in ea materia fuerunt ex torno facti axiculi duo, e quibus funes alligati retinebant arietem. 5 Supra caput eorum, qui continebant arietem, conlocatum erat pluteum turriculæ similitudine ornatum, uti sine periculo duo milites tuto stantes prospicere possent et renuntiare, quas res adversarii conarentur. aries autem eius habuerat longitudinem pedum CLXXX, latitudine in imo palmopedali, crassitudine bipedali, contracto capite in latitudine †pes, crassitudine S. 6 Is autem aries habuerat de ferro duro rostrum, ita uti naves longæ solent habere, et ex ipso rostro lamminæ ferreæ IIII circiter pedum XV fixæ fuerant in materia. a capite autem ad imam calcem tigni contenti fuerunt funes III crassitudine digitorum VIII, ita religati, quemadmodum naves a puppi ad proram continentur, eique funes præcinctura e transversis erant religati habentes inter se palmipedalia spatia. insuper coriis crudis totus aries erat involutus. ex quibus autem funibus pendebat, eorum capita fuerunt ex ferro factæ quadruplices catenæ, et ipsæ coriis crudis erant involutæ. 7 Item habuerat proiectura eius ex tabulis arcam compactam et confixam, in quarudentibus maioribus extentis, per quarum asperitates non labentibus pedibus faciliter ad murum perveniebatur. atque ea machina sex modis movebatur: progressu, regressu, item latere dextra et sinistra, porrectiones non minus in altitudinem extollebantur et in imum inclinatione demittebantur. erigebatur autem machina in altitudinem ad disiciendum murum circiter pedes C, item a latere dextra ac sinistra procurrendo præstringebat non minus pedes C. gubernabant eam homines C habentem pondus talentûm quattuor milium, quod fit CCCC
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
